디모데전서 3장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 디모데전서 (1 Timothy) · 16절
- 1 fidelis sermo si quis episcopatum desiderat bonum opus desiderat
- 2 oportet ergo episcopum inreprehensibilem esse unius uxoris virum sobrium prudentem ornatum hospitalem doctorem
- 3 non vinolentum non percussorem sed modestum non litigiosum non cupidum
- 4 suae domui bene praepositum filios habentem subditos cum omni castitate
- 5 si quis autem domui suae praeesse nescit quomodo ecclesiae Dei diligentiam habebit
- 6 non neophytum ne in superbia elatus in iudicium incidat diaboli
- 7 oportet autem illum et testimonium habere bonum ab his qui foris sunt ut non in obprobrium incidat et laqueum diaboli
- 8 diaconos similiter pudicos non bilingues non multo vino deditos non turpe lucrum sectantes
- 9 habentes mysterium fidei in conscientia pura
- 10 et hi autem probentur primum et sic ministrent nullum crimen habentes
- 11 mulieres similiter pudicas non detrahentes sobrias fideles in omnibus
- 12 diacones sint unius uxoris viri qui filiis suis bene praesunt et suis domibus
- 13 qui enim bene ministraverint gradum sibi bonum adquirent et multam fiduciam in fide quae est in Christo Iesu
- 14 haec tibi scribo sperans venire ad te cito
- 15 si autem tardavero ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari quae est ecclesia Dei vivi columna et firmamentum veritatis
- 16 et manifeste magnum est pietatis sacramentum quod manifestatum est in carne iustificatum est in spiritu apparuit angelis praedicatum est gentibus creditum est in mundo adsumptum est in gloria
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗