디모데전서 2장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 디모데전서 (1 Timothy) · 15절
- 1 obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes orationes postulationes gratiarum actiones pro omnibus hominibus
- 2 pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate
- 3 hoc enim bonum est et acceptum coram salutari nostro Deo
- 4 qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire
- 5 unus enim Deus unus et mediator Dei et hominum homo Christus Iesus
- 6 qui dedit redemptionem semet ipsum pro omnibus testimonium temporibus suis
- 7 in quo positus sum ego praedicator et apostolus veritatem dico non mentior doctor gentium in fide et veritate
- 8 volo ergo viros orare in omni loco levantes puras manus sine ira et disceptatione
- 9 similiter et mulieres in habitu ornato cum verecundia et sobrietate ornantes se non in tortis crinibus aut auro aut margaritis vel veste pretiosa
- 10 sed quod decet mulieres promittentes pietatem per opera bona
- 11 mulier in silentio discat cum omni subiectione
- 12 docere autem mulieri non permitto neque dominari in virum sed esse in silentio
- 13 Adam enim primus formatus est deinde Eva
- 14 et Adam non est seductus mulier autem seducta in praevaricatione fuit
- 15 salvabitur autem per filiorum generationem si permanserint in fide et dilectione et sanctificatione cum sobrietate
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗