디도서 2장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 디도서 (Titus) · 15절
- 1 tu autem loquere quae decet sanam doctrinam
- 2 senes ut sobrii sint pudici prudentes sani fide dilectione patientia
- 3 anus similiter in habitu sancto non criminatrices non vino multo servientes bene docentes
- 4 ut prudentiam doceant adulescentulas ut viros suos ament filios diligant
- 5 prudentes castas domus curam habentes benignas subditas suis viris ut non blasphemetur verbum Dei
- 6 iuvenes similiter hortare ut sobrii sint
- 7 in omnibus te ipsum praebe exemplum bonorum operum in doctrina integritatem gravitatem
- 8 verbum sanum inreprehensibilem ut is qui ex adverso est vereatur nihil habens malum dicere de nobis
- 9 servos dominis suis subditos esse in omnibus placentes non contradicentes
- 10 non fraudantes sed in omnibus fidem bonam ostendentes ut doctrinam salutaris nostri Dei ornent in omnibus
- 11 apparuit enim gratia Dei salutaris omnibus hominibus
- 12 erudiens nos ut abnegantes impietatem et saecularia desideria sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculo
- 13 expectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei et salvatoris nostri Iesu Christi
- 14 qui dedit semet ipsum pro nobis ut nos redimeret ab omni iniquitate et mundaret sibi populum acceptabilem sectatorem bonorum operum
- 15 haec loquere et exhortare et argue cum omni imperio nemo te contemnat
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗