디도서 1장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 디도서 (Titus) · 16절
- 1 Paulus servus Dei apostolus autem Iesu Christi secundum fidem electorum Dei et agnitionem veritatis quae secundum pietatem est
- 2 in spem vitae aeternae quam promisit qui non mentitur Deus ante tempora saecularia
- 3 manifestavit autem temporibus suis verbum suum in praedicatione quae credita est mihi secundum praeceptum salvatoris nostri Dei
- 4 Tito dilecto filio secundum communem fidem gratia et pax a Deo Patre et Christo Iesu salvatore nostro
- 5 huius rei gratia reliqui te Cretae ut ea quae desunt corrigas et constituas per civitates presbyteros sicut ego tibi disposui
- 6 si quis sine crimine est unius uxoris vir filios habens fideles non in accusatione luxuriae aut non subditos
- 7 oportet enim episcopum sine crimine esse sicut Dei dispensatorem non superbum non iracundum non vinolentum non percussorem non turpilucri cupidum
- 8 sed hospitalem benignum sobrium iustum sanctum continentem
- 9 amplectentem eum qui secundum doctrinam est fidelem sermonem ut potens sit et exhortari in doctrina sana et eos qui contradicunt arguere
- 10 sunt enim multi et inoboedientes vaniloqui et seductores maxime qui de circumcisione sunt
- 11 quos oportet redargui qui universas domos subvertunt docentes quae non oportet turpis lucri gratia
- 12 dixit quidam ex illis proprius ipsorum propheta Cretenses semper mendaces malae bestiae ventres pigri
- 13 testimonium hoc verum est quam ob causam increpa illos dure ut sani sint in fide
- 14 non intendentes iudaicis fabulis et mandatis hominum aversantium se a veritate
- 15 omnia munda mundis coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum sed inquinatae sunt eorum et mens et conscientia
- 16 confitentur se nosse Deum factis autem negant cum sunt abominati et incredibiles et ad omne opus bonum reprobi
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗