로그인

누가복음 21장 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 누가복음 (Luke) · 38절

  1. 1 respiciens autem vidit eos qui mittebant munera sua in gazofilacium divites
  2. 2 vidit autem et quandam viduam pauperculam mittentem aera minuta duo
  3. 3 et dixit vere dico vobis quia vidua haec pauper plus quam omnes misit
  4. 4 nam omnes hii ex abundanti sibi miserunt in munera Dei haec autem ex eo quod deest illi omnem victum suum quem habuit misit
  5. 5 Et quibusdam dicentibus de templo quod lapidibus bonis et donis ornatum esset dixit
  6. 6 haec quae videtis venient dies in quibus non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur
  7. 7 Interrogaverunt autem illum dicentes praeceptor quando haec erunt et quod signum cum fieri incipient
  8. 8 qui dixit videte ne seducamini multi enim venient in nomine meo dicentes quia ego sum et tempus adpropinquavit nolite ergo ire post illos
  9. 9 cum autem audieritis proelia et seditiones nolite terreri oportet primum haec fieri sed non statim finis
  10. 10 tunc dicebat illis surget gens contra gentem et regnum adversus regnum
  11. 11 terraemotus magni erunt per loca et pestilentiae et fames terroresque de caelo et signa magna erunt
  12. 12 Sed ante haec omnia inicient vobis manus suas et persequentur tradentes in synagogas et custodias trahentes ad reges et praesides propter nomen meum
  13. 13 continget autem vobis in testimonium
  14. 14 Ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari quemadmodum respondeatis
  15. 15 ego enim dabo vobis os et sapientiam cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri
  16. 16 trademini autem a parentibus et fratribus et cognatis et amicis et morte adficient ex vobis
  17. 17 et eritis odio omnibus propter nomen meum
  18. 18 et capillus de capite vestro non peribit
  19. 19 in patientia vestra possidebitis animas vestras
  20. 20 Cum autem videritis circumdari ab exercitu Hierusalem tunc scitote quia adpropinquavit desolatio eius
  21. 21 Tunc qui in Iudaea sunt fugiant in montes et qui in medio eius discedant et qui in regionibus non intrent in eam
  22. 22 quia dies ultionis hii sunt ut impleantur omnia quae scripta sunt
  23. 23 Vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus Erit enim pressura magna supra terram et ira populo huic
  24. 24 Et cadent in ore gladii et captivi ducentur in omnes gentes et Hierusalem calcabitur a gentibus donec impleantur tempora nationum
  25. 25 Et erunt signa in sole et luna et stellis et in terris pressura gentium prae confusione sonitus maris et fluctuum
  26. 26 arescentibus hominibus prae timore et expectatione quae supervenient universo orbi nam virtutes caelorum movebuntur
  27. 27 Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et maiestate
  28. 28 his autem fieri incipientibus respicite et levate capita vestra quoniam adpropinquat redemptio vestra
  29. 29 et dixit illis similitudinem videte ficulneam et omnes arbores
  30. 30 cum producunt iam ex se fructum scitis quoniam prope est aestas
  31. 31 ita et vos cum videritis haec fieri scitote quoniam prope est regnum Dei
  32. 32 amen dico vobis quia non praeteribit generatio haec donec omnia fiant
  33. 33 caelum et terra transibunt verba autem mea non transient
  34. 34 Adtendite autem vobis ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vitae et superveniat in vos repentina dies illa
  35. 35 tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terrae
  36. 36 vigilate itaque omni tempore orantes ut digni habeamini fugere ista omnia quae futura sunt et stare ante Filium hominis
  37. 37 erat autem diebus docens in templo noctibus vero exiens morabatur in monte qui vocatur Oliveti
  38. 38 et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗