누가복음 20장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 누가복음 (Luke) · 47절
- 1 Et factum est in una dierum docente illo populum in templo et evangelizante convenerunt principes sacerdotum et scribae cum senioribus
- 2 et aiunt dicentes ad illum dic nobis in qua potestate haec facis aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem
- 3 respondens autem dixit ad illos interrogabo vos et ego verbum respondete mihi
- 4 baptismum Iohannis de caelo erat an ex hominibus
- 5 at illi cogitabant inter se dicentes quia si dixerimus de caelo dicet quare ergo non credidistis illi
- 6 si autem dixerimus ex hominibus plebs universa lapidabit nos certi sunt enim Iohannem prophetam esse
- 7 et responderunt se nescire unde esset
- 8 et Iesus ait illis neque ego dico vobis in qua potestate haec facio
- 9 Coepit autem dicere ad plebem parabolam hanc homo plantavit vineam et locavit eam colonis et ipse peregre fuit multis temporibus
- 10 et in tempore misit ad cultores servum ut de fructu vineae darent illi qui caesum dimiserunt eum inanem
- 11 et addidit alterum servum mittere illi autem hunc quoque caedentes et adficientes contumelia dimiserunt inanem
- 12 et addidit tertium mittere qui et illum vulnerantes eiecerunt
- 13 dixit autem dominus vineae quid faciam mittam filium meum dilectum forsitan cum hunc viderint verebuntur
- 14 quem cum vidissent coloni cogitaverunt inter se dicentes hic est heres occidamus illum ut nostra fiat hereditas
- 15 et eiectum illum extra vineam occiderunt quid ergo faciet illis dominus vineae
- 16 veniet et perdet colonos istos et dabit vineam aliis quo audito dixerunt illi absit
- 17 ille autem aspiciens eos ait quid est ergo hoc quod scriptum est lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli
- 18 omnis qui ceciderit supra illum lapidem conquassabitur supra quem autem ceciderit comminuet illum
- 19 Et quaerebant principes sacerdotum et scribae mittere in illum manus illa hora et timuerunt populum cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem istam
- 20 Et observantes miserunt insidiatores qui se iustos simularent ut caperent eum in sermone et traderent illum principatui et potestati praesidis
- 21 et interrogaverunt illum dicentes magister scimus quia recte dicis et doces et non accipis personam sed in veritate viam Dei doces
- 22 licet nobis dare tributum Caesari an non
- 23 considerans autem dolum illorum dixit ad eos quid me temptatis
- 24 ostendite mihi denarium cuius habet imaginem et inscriptionem respondentes dixerunt Caesaris
- 25 et ait illis reddite ergo quae Caesaris sunt Caesari et quae Dei sunt Deo
- 26 et non potuerunt verbum eius reprehendere coram plebe et mirati in responso eius tacuerunt
- 27 accesserunt autem quidam Sadducaeorum qui negant esse resurrectionem et interrogaverunt eum
- 28 dicentes magister Moses scripsit nobis si frater alicuius mortuus fuerit habens uxorem et hic sine filiis fuerit ut accipiat eam frater eius uxorem et suscitet semen fratri suo
- 29 septem ergo fratres erant et primus accepit uxorem et mortuus est sine filiis
- 30 et sequens accepit illam et ipse mortuus est sine filio
- 31 et tertius accepit illam similiter et omnes septem et non reliquerunt semen et mortui sunt
- 32 novissima omnium mortua est et mulier
- 33 in resurrectione ergo cuius eorum erit uxor siquidem septem habuerunt eam uxorem
- 34 et ait illis Iesus filii saeculi huius nubunt et traduntur ad nuptias
- 35 illi autem qui digni habebuntur saeculo illo et resurrectione ex mortuis neque nubunt neque ducunt uxores
- 36 neque enim ultra mori poterunt aequales enim angelis sunt et filii sunt Dei cum sint filii resurrectionis
- 37 quia vero resurgant mortui et Moses ostendit secus rubum sicut dicit Dominum Deum Abraham et Deum Isaac et Deum Iacob
- 38 Deus autem non est mortuorum sed vivorum omnes enim vivunt ei
- 39 respondentes autem quidam scribarum dixerunt magister bene dixisti
- 40 Et amplius non audebant eum quicquam interrogare
- 41 Dixit autem ad illos quomodo dicunt Christum Filium David esse
- 42 et ipse David dicit in libro Psalmorum dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis
- 43 donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
- 44 David ergo Dominum illum vocat et quomodo filius eius est
- 45 Audiente autem omni populo dixit discipulis suis
- 46 adtendite a scribis qui volunt ambulare in stolis et amant salutationes in foro et primas cathedras in synagogis et primos discubitus in conviviis
- 47 Qui devorant domos viduarum simulantes longam orationem hii accipient damnationem maiorem
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗