누가복음 19장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 누가복음 (Luke) · 48절
- 1 Et ingressus perambulabat Hiericho
- 2 et ecce vir nomine Zaccheus et hic erat princeps publicanorum et ipse dives
- 3 et quaerebat videre Iesum quis esset et non poterat prae turba quia statura pusillus erat
- 4 et praecurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret illum quia inde erat transiturus
- 5 et cum venisset ad locum suspiciens Iesus vidit illum et dixit ad eum Zacchee festinans descende quia hodie in domo tua oportet me manere
- 6 et festinans descendit et excepit illum gaudens
- 7 et cum viderent omnes murmurabant dicentes quod ad hominem peccatorem devertisset
- 8 stans autem Zaccheus dixit ad Dominum ecce dimidium bonorum meorum Domine do pauperibus et si quid aliquem defraudavi reddo quadruplum
- 9 ait Iesus ad eum quia hodie salus domui huic facta est eo quod et ipse filius sit Abrahae
- 10 Venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat
- 11 Haec illis audientibus adiciens dixit parabolam eo quod esset prope Hierusalem et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur
- 12 Dixit ergo homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum et reverti
- 13 Vocatis autem decem servis suis dedit illis decem mnas et ait ad illos negotiamini dum venio
- 14 cives autem eius oderant illum et miserunt legationem post illum dicentes nolumus hunc regnare super nos
- 15 et factum est ut rediret accepto regno et iussit vocari servos quibus dedit pecuniam ut sciret quantum quisque negotiatus esset
- 16 venit autem primus dicens domine mna tua decem mnas adquisivit
- 17 et ait illi euge bone serve quia in modico fidelis fuisti eris potestatem habens supra decem civitates
- 18 et alter venit dicens domine mna tua fecit quinque mnas
- 19 et huic ait et tu esto supra quinque civitates
- 20 et alter venit dicens domine ecce mna tua quam habui repositam in sudario
- 21 timui enim te quia homo austeris es tollis quod non posuisti et metis quod non seminasti
- 22 dicit ei de ore tuo te iudico serve nequam sciebas quod ego austeris homo sum tollens quod non posui et metens quod non seminavi
- 23 et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam et ego veniens cum usuris utique exegissem illud
- 24 et adstantibus dixit auferte ab illo mnam et date illi qui decem mnas habet
- 25 et dixerunt ei domine habet decem mnas
- 26 Dico autem vobis quia omni habenti dabitur ab eo autem qui non habet et quod habet auferetur ab eo
- 27 Verumtamen inimicos meos illos qui noluerunt me regnare super se adducite huc et interficite ante me
- 28 Et his dictis praecedebat ascendens in Hierosolyma
- 29 et factum est cum adpropinquasset ad Bethfage et Bethania ad montem qui vocatur Oliveti misit duos discipulos suos
- 30 dicens ite in castellum quod contra est in quod introeuntes invenietis pullum asinae alligatum cui nemo umquam hominum sedit solvite illum et adducite
- 31 et si quis vos interrogaverit quare solvitis sic dicetis ei quia Dominus operam eius desiderat
- 32 Abierunt autem qui missi erant et invenerunt sicut dixit illis stantem pullum
- 33 solventibus autem illis pullum dixerunt domini eius ad illos quid solvitis pullum
- 34 at illi dixerunt quia Dominus eum necessarium habet
- 35 et duxerunt illum ad Iesum et iactantes vestimenta sua supra pullum inposuerunt Iesum
- 36 eunte autem illo substernebant vestimenta sua in via
- 37 Et cum adpropinquaret iam ad descensum montis Oliveti coeperunt omnes turbae discentium gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus quas viderant virtutibus
- 38 dicentes benedictus qui venit rex in nomine Domini pax in caelo et gloria in excelsis
- 39 Et quidam Pharisaeorum de turbis dixerunt ad illum magister increpa discipulos tuos
- 40 quibus ipse ait dico vobis quia si hii tacuerint lapides clamabunt
- 41 Et ut adpropinquavit videns civitatem flevit super illam dicens
- 42 quia si cognovisses et tu et quidem in hac die tua quae ad pacem tibi nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis
- 43 quia venient dies in te et circumdabunt te inimici tui vallo et circumdabunt te et coangustabunt te undique
- 44 ad terram prosternent te et filios qui in te sunt Et non relinquent in te lapidem super lapidem eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae
- 45 Et ingressus in templum coepit eicere vendentes in illo et ementes
- 46 dicens illis scriptum est quia domus mea domus orationis est vos autem fecistis illam speluncam latronum
- 47 Et erat docens cotidie in templo principes autem sacerdotum et scribae et principes plebis quaerebant illum perdere
- 48 et non inveniebant quid facerent illi omnis enim populus suspensus erat audiens illum
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗