로그인

누가복음 18장 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 누가복음 (Luke) · 43절

  1. 1 Dicebat autem et parabolam ad illos quoniam oportet semper orare et non deficere
  2. 2 dicens iudex quidam erat in quadam civitate qui Deum non timebat et hominem non verebatur
  3. 3 vidua autem quaedam erat in civitate illa et veniebat ad eum dicens vindica me de adversario meo
  4. 4 et nolebat per multum tempus post haec autem dixit intra se et si Deum non timeo nec hominem revereor
  5. 5 tamen quia molesta est mihi haec vidua vindicabo illam ne in novissimo veniens suggillet me
  6. 6 ait autem Dominus audite quid iudex iniquitatis dicit
  7. 7 Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte et patientiam habebit in illis
  8. 8 dico vobis quia cito faciet vindictam illorum verumtamen Filius hominis veniens putas inveniet fidem in terra
  9. 9 dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam iusti et aspernabantur ceteros parabolam istam
  10. 10 duo homines ascenderunt in templum ut orarent unus Pharisaeus et alter publicanus
  11. 11 Pharisaeus stans haec apud se orabat Deus gratias ago tibi quia non sum sicut ceteri hominum raptores iniusti adulteri vel ut etiam hic publicanus
  12. 12 ieiuno bis in sabbato decimas do omnium quae possideo
  13. 13 et publicanus a longe stans nolebat nec oculos ad caelum levare sed percutiebat pectus suum dicens Deus propitius esto mihi peccatori
  14. 14 dico vobis descendit hic iustificatus in domum suam ab illo Quia omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur
  15. 15 Adferebant autem ad illum et infantes ut eos tangeret quod cum viderent discipuli increpabant illos
  16. 16 Iesus autem convocans illos dixit sinite pueros venire ad me et nolite eos vetare talium est enim regnum Dei
  17. 17 Amen dico vobis quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer non intrabit in illud
  18. 18 Et interrogavit eum quidam princeps dicens magister bone quid faciens vitam aeternam possidebo
  19. 19 dixit autem ei Iesus quid me dicis bonum nemo bonus nisi solus Deus
  20. 20 mandata nosti non occides non moechaberis non furtum facies non falsum testimonium dices honora patrem tuum et matrem
  21. 21 qui ait haec omnia custodivi a iuventute mea
  22. 22 Quo audito Iesus ait ei adhuc unum tibi deest omnia quaecumque habes vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere me
  23. 23 His ille auditis contristatus est quia dives erat valde
  24. 24 videns autem illum Iesus tristem factum dixit quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei intrabunt
  25. 25 facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei
  26. 26 et dixerunt qui audiebant et quis potest salvus fieri
  27. 27 ait illis quae inpossibilia sunt apud homines possibilia sunt apud Deum
  28. 28 ait autem Petrus ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te
  29. 29 Qui dixit eis amen dico vobis nemo est qui reliquit domum aut parentes aut fratres aut uxorem aut filios propter regnum Dei
  30. 30 et non recipiat multo plura in hoc tempore et in saeculo venturo vitam aeternam
  31. 31 Adsumpsit autem Iesus duodecim et ait illis ecce ascendimus Hierosolyma et consummabuntur omnia quae scripta sunt per prophetas de Filio hominis
  32. 32 tradetur enim gentibus et inludetur et flagellabitur et conspuetur
  33. 33 et postquam flagellaverint occident eum et die tertia resurget
  34. 34 Et ipsi nihil horum intellexerunt et erat verbum istud absconditum ab eis et non intellegebant quae dicebantur
  35. 35 Factum est autem cum adpropinquaret Hiericho caecus quidam sedebat secus viam mendicans
  36. 36 et cum audiret turbam praetereuntem interrogabat quid hoc esset
  37. 37 dixerunt autem ei quod Iesus Nazarenus transiret
  38. 38 et clamavit dicens Iesu Fili David miserere mei
  39. 39 et qui praeibant increpabant eum ut taceret ipse vero multo magis clamabat Fili David miserere mei
  40. 40 stans autem Iesus iussit illum adduci ad se et cum adpropinquasset interrogavit illum
  41. 41 dicens quid tibi vis faciam at ille dixit Domine ut videam
  42. 42 et Iesus dixit illi respice fides tua te salvum fecit
  43. 43 et confestim vidit et sequebatur illum magnificans Deum et omnis plebs ut vidit dedit laudem Deo

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗