로그인

누가복음 17장 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 누가복음 (Luke) · 37절

  1. 1 Et ad discipulos suos ait inpossibile est ut non veniant scandala vae autem illi per quem veniunt
  2. 2 utilius est illi si lapis molaris inponatur circa collum eius et proiciatur in mare quam ut scandalizet unum de pusillis istis
  3. 3 Adtendite vobis si peccaverit frater tuus increpa illum et si paenitentiam egerit dimitte illi
  4. 4 Et si septies in die peccaverit in te et septies in die conversus fuerit ad te dicens paenitet me dimitte illi
  5. 5 Et dixerunt apostoli Domino adauge nobis fidem
  6. 6 dixit autem Dominus si haberetis fidem sicut granum sinapis diceretis huic arbori moro eradicare et transplantare in mare et oboediret vobis
  7. 7 Quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem qui regresso de agro dicet illi statim transi recumbe
  8. 8 et non dicet ei para quod cenem et praecinge te et ministra mihi donec manducem et bibam et post haec tu manducabis et bibes
  9. 9 numquid gratiam habet servo illi quia fecit quae sibi imperaverat non puto
  10. 10 sic et vos cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis dicite servi inutiles sumus quod debuimus facere fecimus
  11. 11 et factum est dum iret in Hierusalem transiebat per mediam Samariam et Galilaeam
  12. 12 et cum ingrederetur quoddam castellum occurrerunt ei decem viri leprosi qui steterunt a longe
  13. 13 et levaverunt vocem dicentes Iesu praeceptor miserere nostri
  14. 14 quos ut vidit dixit ite ostendite vos sacerdotibus et factum est dum irent mundati sunt
  15. 15 unus autem ex illis ut vidit quia mundatus est regressus est cum magna voce magnificans Deum
  16. 16 et cecidit in faciem ante pedes eius gratias agens et hic erat Samaritanus
  17. 17 respondens autem Iesus dixit nonne decem mundati sunt et novem ubi sunt
  18. 18 non est inventus qui rediret et daret gloriam Deo nisi hic alienigena
  19. 19 et ait illi surge vade quia fides tua te salvum fecit
  20. 20 Interrogatus autem a Pharisaeis quando venit regnum Dei respondit eis et dixit non venit regnum Dei cum observatione
  21. 21 neque dicent ecce hic aut ecce illic ecce enim regnum Dei intra vos est
  22. 22 Et ait ad discipulos venient dies quando desideretis videre unum diem Filii hominis et non videbitis
  23. 23 Et dicent vobis ecce hic ecce illic nolite ire neque sectemini
  24. 24 Nam sicut fulgur coruscans de sub caelo in ea quae sub caelo sunt fulget ita erit Filius hominis in die sua
  25. 25 Primum autem oportet illum multa pati et reprobari a generatione hac
  26. 26 Et sicut factum est in diebus Noe ita erit et in diebus Filii hominis
  27. 27 edebant et bibebant uxores ducebant et dabantur ad nuptias usque in diem qua intravit Noe in arcam et venit diluvium et perdidit omnes
  28. 28 Similiter sicut factum est in diebus Loth edebant et bibebant emebant et vendebant plantabant aedificabant
  29. 29 qua die autem exiit Loth a Sodomis pluit ignem et sulphur de caelo et omnes perdidit
  30. 30 secundum haec erit qua die Filius hominis revelabitur
  31. 31 In illa hora qui fuerit in tecto et vasa eius in domo ne descendat tollere illa et qui in agro similiter non redeat retro
  32. 32 Memores estote uxoris Loth
  33. 33 Quicumque quaesierit animam suam salvare perdet illam et qui perdiderit illam vivificabit eam
  34. 34 Dico vobis illa nocte erunt duo in lecto uno unus adsumetur et alter relinquetur
  35. 35 duae erunt molentes in unum una adsumetur et altera relinquetur duo in agro unus adsumetur et alter relinquetur
  36. 36 Respondentes dicunt illi ubi Domine
  37. 37 qui dixit eis ubicumque fuerit corpus illuc congregabuntur aquilae

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗