누가복음 16장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 누가복음 (Luke) · 31절
- 1 dicebat autem et ad discipulos suos homo quidam erat dives qui habebat vilicum et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius
- 2 et vocavit illum et ait illi quid hoc audio de te redde rationem vilicationis tuae iam enim non poteris vilicare
- 3 ait autem vilicus intra se quid faciam quia dominus meus aufert a me vilicationem fodere non valeo mendicare erubesco
- 4 scio quid faciam ut cum amotus fuero a vilicatione recipiant me in domos suas
- 5 convocatis itaque singulis debitoribus domini sui dicebat primo quantum debes domino meo
- 6 at ille dixit centum cados olei dixitque illi accipe cautionem tuam et sede cito scribe quinquaginta
- 7 deinde alio dixit tu vero quantum debes qui ait centum choros tritici ait illi accipe litteras tuas et scribe octoginta
- 8 et laudavit dominus vilicum iniquitatis quia prudenter fecisset quia filii huius saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt
- 9 et ego vobis dico facite vobis amicos de mamona iniquitatis ut cum defeceritis recipiant vos in aeterna tabernacula
- 10 qui fidelis est in minimo et in maiori fidelis est et qui in modico iniquus est et in maiori iniquus est
- 11 si ergo in iniquo mamona fideles non fuistis quod verum est quis credet vobis
- 12 et si in alieno fideles non fuistis quod vestrum est quis dabit vobis
- 13 Nemo servus potest duobus dominis servire aut enim unum odiet et alterum diliget aut uni adherebit et alterum contemnet non potestis Deo servire et mamonae
- 14 Audiebant autem omnia haec Pharisaei qui erant avari et deridebant illum
- 15 et ait illis vos estis qui iustificatis vos coram hominibus Deus autem novit corda vestra quia quod hominibus altum est abominatio est ante Deum
- 16 Lex et prophetae usque ad Iohannem ex eo regnum Dei evangelizatur et omnis in illud vim facit
- 17 Facilius est autem caelum et terram praeterire quam de lege unum apicem cadere
- 18 Omnis qui dimittit uxorem suam et ducit alteram moechatur et qui dimissam a viro ducit moechatur
- 19 Homo quidam erat dives et induebatur purpura et bysso et epulabatur cotidie splendide
- 20 et erat quidam mendicus nomine Lazarus qui iacebat ad ianuam eius ulceribus plenus
- 21 cupiens saturari de micis quae cadebant de mensa divitis sed et canes veniebant et lingebant ulcera eius
- 22 factum est autem ut moreretur mendicus et portaretur ab angelis in sinum Abrahae mortuus est autem et dives et sepultus est in inferno
- 23 elevans oculos suos cum esset in tormentis videbat Abraham a longe et Lazarum in sinu eius
- 24 et ipse clamans dixit pater Abraham miserere mei et mitte Lazarum ut intinguat extremum digiti sui in aqua ut refrigeret linguam meam quia crucior in hac flamma
- 25 et dixit illi Abraham fili recordare quia recepisti bona in vita tua et Lazarus similiter mala nunc autem hic consolatur tu vero cruciaris
- 26 et in his omnibus inter nos et vos chasma magnum firmatum est ut hii qui volunt hinc transire ad vos non possint neque inde huc transmeare
- 27 et ait rogo ergo te pater ut mittas eum in domum patris mei
- 28 habeo enim quinque fratres ut testetur illis ne et ipsi veniant in locum hunc tormentorum
- 29 et ait illi Abraham habent Mosen et prophetas audiant illos
- 30 at ille dixit non pater Abraham sed si quis ex mortuis ierit ad eos paenitentiam agent
- 31 ait autem illi si Mosen et prophetas non audiunt neque si quis ex mortuis resurrexerit credent
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗