누가복음 15장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 누가복음 (Luke) · 32절
- 1 Erant autem adpropinquantes ei publicani et peccatores ut audirent illum
- 2 et murmurabant Pharisaei et scribae dicentes quia hic peccatores recipit et manducat cum illis
- 3 Et ait ad illos parabolam istam dicens
- 4 quis ex vobis homo qui habet centum oves et si perdiderit unam ex illis nonne dimittit nonaginta novem in deserto et vadit ad illam quae perierat donec inveniat illam
- 5 et cum invenerit eam inponit in umeros suos gaudens
- 6 et veniens domum convocat amicos et vicinos dicens illis congratulamini mihi quia inveni ovem meam quae perierat
- 7 dico vobis quod ita gaudium erit in caelo super uno peccatore paenitentiam habente quam super nonaginta novem iustis qui non indigent paenitentia
- 8 Aut quae mulier habens dragmas decem si perdiderit dragmam unam nonne accendit lucernam et everrit domum et quaerit diligenter donec inveniat
- 9 et cum invenerit convocat amicas et vicinas dicens congratulamini mihi quia inveni dragmam quam perdideram
- 10 Ita dico vobis gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore paenitentiam agente
- 11 Ait autem homo quidam habuit duos filios
- 12 et dixit adulescentior ex illis patri pater da mihi portionem substantiae quae me contingit et divisit illis substantiam
- 13 et non post multos dies congregatis omnibus adulescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose
- 14 et postquam omnia consummasset facta est fames valida in regione illa et ipse coepit egere
- 15 et abiit et adhesit uni civium regionis illius et misit illum in villam suam ut pasceret porcos
- 16 et cupiebat implere ventrem suum de siliquis quas porci manducabant et nemo illi dabat
- 17 in se autem reversus dixit quanti mercennarii patris mei abundant panibus ego autem hic fame pereo
- 18 surgam et ibo ad patrem meum et dicam illi pater peccavi in caelum et coram te
- 19 et iam non sum dignus vocari filius tuus fac me sicut unum de mercennariis tuis
- 20 et surgens venit ad patrem suum cum autem adhuc longe esset vidit illum pater ipsius et misericordia motus est et adcurrens cecidit supra collum eius et osculatus est illum
- 21 dixitque ei filius pater peccavi in caelum et coram te iam non sum dignus vocari filius tuus
- 22 dixit autem pater ad servos suos cito proferte stolam primam et induite illum et date anulum in manum eius et calciamenta in pedes
- 23 et adducite vitulum saginatum et occidite et manducemus et epulemur
- 24 quia hic filius meus mortuus erat et revixit perierat et inventus est et coeperunt epulari
- 25 erat autem filius eius senior in agro et cum veniret et adpropinquaret domui audivit symphoniam et chorum
- 26 et vocavit unum de servis et interrogavit quae haec essent
- 27 isque dixit illi frater tuus venit et occidit pater tuus vitulum saginatum quia salvum illum recepit
- 28 indignatus est autem et nolebat introire pater ergo illius egressus coepit rogare illum
- 29 at ille respondens dixit patri suo ecce tot annis servio tibi et numquam mandatum tuum praeterii et numquam dedisti mihi hedum ut cum amicis meis epularer
- 30 sed postquam filius tuus hic qui devoravit substantiam suam cum meretricibus venit occidisti illi vitulum saginatum
- 31 at ipse dixit illi fili tu semper mecum es et omnia mea tua sunt
- 32 epulari autem et gaudere oportebat quia frater tuus hic mortuus erat et revixit perierat et inventus est
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗