누가복음 2장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 누가복음 (Luke) · 52절
- 1 factum est autem in diebus illis exiit edictum a Caesare Augusto ut describeretur universus orbis
- 2 haec descriptio prima facta est praeside Syriae Cyrino
- 3 et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem
- 4 ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam civitatem David quae vocatur Bethleem eo quod esset de domo et familia David
- 5 ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore praegnate
- 6 factum est autem cum essent ibi impleti sunt dies ut pareret
- 7 et peperit filium suum primogenitum et pannis eum involvit et reclinavit eum in praesepio quia non erat eis locus in diversorio
- 8 et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum
- 9 et ecce angelus Domini stetit iuxta illos et claritas Dei circumfulsit illos et timuerunt timore magno
- 10 et dixit illis angelus nolite timere ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum quod erit omni populo
- 11 quia natus est vobis hodie salvator qui est Christus Dominus in civitate David
- 12 et hoc vobis signum invenietis infantem pannis involutum et positum in praesepio
- 13 et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantium Deum et dicentium
- 14 gloria in altissimis Deo et in terra pax in hominibus bonae voluntatis
- 15 et factum est ut discesserunt ab eis angeli in caelum pastores loquebantur ad invicem transeamus usque Bethleem et videamus hoc verbum quod factum est quod fecit Dominus et ostendit nobis
- 16 et venerunt festinantes et invenerunt Mariam et Ioseph et infantem positum in praesepio
- 17 videntes autem cognoverunt de verbo quod dictum erat illis de puero hoc
- 18 et omnes qui audierunt mirati sunt et de his quae dicta erant a pastoribus ad ipsos
- 19 Maria autem conservabat omnia verba haec conferens in corde suo
- 20 et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quae audierant et viderant sicut dictum est ad illos
- 21 et postquam consummati sunt dies octo ut circumcideretur vocatum est nomen eius Iesus quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur
- 22 et postquam impleti sunt dies purgationis eius secundum legem Mosi tulerunt illum in Hierusalem ut sisterent eum Domino
- 23 sicut scriptum est in lege Domini quia omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur
- 24 et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini par turturum aut duos pullos columbarum
- 25 et ecce homo erat in Hierusalem cui nomen Symeon et homo iste iustus et timoratus expectans consolationem Israhel et Spiritus Sanctus erat in eo
- 26 et responsum acceperat ab Spiritu Sancto non visurum se mortem nisi prius videret Christum Domini
- 27 et venit in Spiritu in templum et cum inducerent puerum Iesum parentes eius ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo
- 28 et ipse accepit eum in ulnas suas et benedixit Deum et dixit
- 29 nunc dimittis servum tuum Domine secundum verbum tuum in pace
- 30 quia viderunt oculi mei salutare tuum
- 31 quod parasti ante faciem omnium populorum
- 32 lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuae Israhel
- 33 et erat pater eius et mater mirantes super his quae dicebantur de illo
- 34 et benedixit illis Symeon et dixit ad Mariam matrem eius ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israhel et in signum cui contradicetur
- 35 et tuam ipsius animam pertransiet gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes
- 36 et erat Anna prophetissa filia Phanuhel de tribu Aser haec processerat in diebus multis et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua
- 37 et haec vidua usque ad annos octoginta quattuor quae non discedebat de templo ieiuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die
- 38 et haec ipsa hora superveniens confitebatur Domino et loquebatur de illo omnibus qui expectabant redemptionem Hierusalem
- 39 et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini reversi sunt in Galilaeam in civitatem suam Nazareth
- 40 puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia et gratia Dei erat in illo
- 41 et ibant parentes eius per omnes annos in Hierusalem in die sollemni paschae
- 42 et cum factus esset annorum duodecim ascendentibus illis in Hierosolymam secundum consuetudinem diei festi
- 43 consummatisque diebus cum redirent remansit puer Iesus in Hierusalem et non cognoverunt parentes eius
- 44 existimantes autem illum esse in comitatu venerunt iter diei et requirebant eum inter cognatos et notos
- 45 et non invenientes regressi sunt in Hierusalem requirentes eum
- 46 et factum est post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum audientem illos et interrogantem
- 47 Stupebant autem omnes qui eum audiebant super prudentia et responsis eius
- 48 et videntes admirati sunt Et dixit mater eius ad illum fili quid fecisti nobis sic ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te
- 49 et ait ad illos quid est quod me quaerebatis nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt oportet me esse
- 50 et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad illos
- 51 et descendit cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis et mater eius conservabat omnia verba haec in corde suo
- 52 et Iesus proficiebat sapientia aetate et gratia apud Deum et homines
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗