골로새서 3장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 골로새서 (Colossians) · 25절
- 1 igitur si conresurrexistis Christo quae sursum sunt quaerite ubi Christus est in dextera Dei sedens
- 2 quae sursum sunt sapite non quae supra terram
- 3 mortui enim estis et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo
- 4 cum Christus apparuerit vita vestra tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria
- 5 mortificate ergo membra vestra quae sunt super terram fornicationem inmunditiam libidinem concupiscentiam malam et avaritiam quae est simulacrorum servitus
- 6 propter quae venit ira Dei super filios incredulitatis
- 7 in quibus et vos ambulastis aliquando cum viveretis in illis
- 8 nunc autem deponite et vos omnia iram indignationem malitiam blasphemiam turpem sermonem de ore vestro
- 9 nolite mentiri invicem expoliantes vos veterem hominem cum actibus eius
- 10 et induentes novum eum qui renovatur in agnitionem secundum imaginem eius qui creavit eum
- 11 ubi non est gentilis et Iudaeus circumcisio et praeputium barbarus et Scytha servus et liber sed omnia et in omnibus Christus
- 12 induite vos ergo sicut electi Dei sancti et dilecti viscera misericordiae benignitatem humilitatem modestiam patientiam
- 13 subportantes invicem et donantes vobis ipsis si quis adversus aliquem habet querellam sicut et Dominus donavit vobis ita et vos
- 14 super omnia autem haec caritatem quod est vinculum perfectionis
- 15 et pax Christi exultet in cordibus vestris in qua et vocati estis in uno corpore et grati estote
- 16 verbum Christi habitet in vobis abundanter in omni sapientia docentes et commonentes vosmet ipsos psalmis hymnis canticis spiritalibus in gratia cantantes in cordibus vestris Deo
- 17 omne quodcumque facitis in verbo aut in opere omnia in nomine Domini Iesu gratias agentes Deo et Patri per ipsum
- 18 mulieres subditae estote viris sicut oportet in Domino
- 19 viri diligite uxores et nolite amari esse ad illas
- 20 filii oboedite parentibus per omnia hoc enim placitum est in Domino
- 21 patres nolite ad indignationem provocare filios vestros ut non pusillo animo fiant
- 22 servi oboedite per omnia dominis carnalibus non ad oculum servientes quasi hominibus placentes sed in simplicitate cordis timentes Dominum
- 23 quodcumque facitis ex animo operamini sicut Domino et non hominibus
- 24 scientes quod a Domino accipietis retributionem hereditatis Domino Christo servite
- 25 qui enim iniuriam facit recipiet id quod inique gessit et non est personarum acceptio
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗