골로새서 4장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 골로새서 (Colossians) · 18절
- 1 domini quod iustum est et aequum servis praestate scientes quoniam et vos Dominum habetis in caelo
- 2 orationi instate vigilantes in ea in gratiarum actione
- 3 orantes simul et pro nobis ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi propter quod etiam vinctus sum
- 4 ut manifestem illud ita ut oportet me loqui
- 5 in sapientia ambulate ad eos qui foris sunt tempus redimentes
- 6 sermo vester semper in gratia sale sit conditus ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere
- 7 quae circa me sunt omnia vobis nota faciet Tychicus carissimus frater et fidelis minister et conservus in Domino
- 8 quem misi ad vos ad hoc ipsum ut cognoscat quae circa vos sunt et consoletur corda vestra
- 9 cum Onesimo carissimo et fideli fratre qui est ex vobis omnia quae hic aguntur nota facient vobis
- 10 salutat vos Aristarchus concaptivus meus et Marcus consobrinus Barnabae de quo accepistis mandata si venerit ad vos excipite illum
- 11 et Iesus qui dicitur Iustus qui sunt ex circumcisione hii soli sunt adiutores in regno Dei qui mihi fuerunt solacio
- 12 salutat vos Epaphras qui ex vobis est servus Christi Iesu semper sollicitus pro vobis in orationibus ut stetis perfecti et pleni in omni voluntate Dei
- 13 testimonium enim illi perhibeo quod habet multum laborem pro vobis et pro his qui sunt Laodiciae et qui Hierapoli
- 14 salutat vos Lucas medicus carissimus et Demas
- 15 salutate fratres qui sunt Laodiciae et Nympham et quae in domo eius est ecclesiam
- 16 et cum lecta fuerit apud vos epistula facite ut et in Laodicensium ecclesia legatur et eam quae Laodicensium est vos legatis
- 17 et dicite Archippo vide ministerium quod accepisti in Domino ut illud impleas
- 18 salutatio mea manu Pauli memores estote vinculorum meorum gratia vobiscum amen EXPLICIT EPISTULA AD COLOSSENES
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗