골로새서 2장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 골로새서 (Colossians) · 23절
- 1 volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis et pro his qui sunt Laodiciae et quicumque non viderunt faciem meam in carne
- 2 ut consolentur corda ipsorum instructi in caritate et in omnes divitias plenitudinis intellectus in agnitionem mysterii Dei Patris Christi Iesu
- 3 in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi
- 4 hoc autem dico ut nemo vos decipiat in subtilitate sermonum
- 5 nam et si corpore absens sum sed spiritu vobiscum sum gaudens et videns ordinem vestrum et firmamentum eius quae in Christo est fidei vestrae
- 6 sicut ergo accepistis Christum Iesum Dominum in ipso ambulate
- 7 radicati et superaedificati in ipso et confirmati fide sicut et didicistis abundantes in gratiarum actione
- 8 videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum secundum elementa mundi et non secundum Christum
- 9 quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter
- 10 et estis in illo repleti qui est caput omnis principatus et potestatis
- 11 in quo et circumcisi estis circumcisione non manufacta in expoliatione corporis carnis in circumcisione Christi
- 12 consepulti ei in baptismo in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei qui suscitavit illum a mortuis
- 13 et vos cum mortui essetis in delictis et praeputio carnis vestrae convivificavit cum illo donans vobis omnia delicta
- 14 delens quod adversum nos erat chirografum decretis quod erat contrarium nobis et ipsum tulit de medio adfigens illud cruci
- 15 expolians principatus et potestates traduxit palam triumphans illos in semet ipso
- 16 nemo ergo vos iudicet in cibo aut in potu aut in parte diei festi aut neomeniae aut sabbatorum
- 17 quae sunt umbra futurorum corpus autem Christi
- 18 nemo vos seducat volens in humilitate et religione angelorum quae non vidit ambulans frustra inflatus sensu carnis suae
- 19 et non tenens caput ex quo totum corpus per nexus et coniunctiones subministratum et constructum crescit in augmentum Dei
- 20 si mortui estis cum Christo ab elementis mundi quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis
- 21 ne tetigeris neque gustaveris neque contrectaveris
- 22 quae sunt omnia in interitu ipso usu secundum praecepta et doctrinas hominum
- 23 quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in superstitione et humilitate et ad non parcendum corpori non in honore aliquo ad saturitatem carnis
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗