고린도전서 6장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 고린도전서 (1 Corinthians) · 20절
- 1 audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum iudicari apud iniquos et non apud sanctos
- 2 an nescitis quoniam sancti de mundo iudicabunt et si in vobis iudicabitur mundus indigni estis qui de minimis iudicetis
- 3 nescitis quoniam angelos iudicabimus quanto magis saecularia
- 4 saecularia igitur iudicia si habueritis contemptibiles qui sunt in ecclesia illos constituite ad iudicandum
- 5 ad verecundiam vestram dico sic non est inter vos sapiens quisquam qui possit iudicare inter fratrem suum
- 6 sed frater cum fratre iudicio contendit et hoc apud infideles
- 7 iam quidem omnino delictum est in vobis quod iudicia habetis inter vos quare non magis iniuriam accipitis quare non magis fraudem patimini
- 8 sed vos iniuriam facitis et fraudatis et hoc fratribus
- 9 an nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt nolite errare neque fornicarii neque idolis servientes neque adulteri
- 10 neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque avari neque ebriosi neque maledici neque rapaces regnum Dei possidebunt
- 11 et haec quidam fuistis sed abluti estis sed sanctificati estis sed iustificati estis in nomine Domini nostri Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri
- 12 omnia mihi licent sed non omnia expediunt omnia mihi licent sed ego sub nullius redigar potestate
- 13 esca ventri et venter escis Deus autem et hunc et haec destruet corpus autem non fornicationi sed Domino et Dominus corpori
- 14 Deus vero et Dominum suscitavit et nos suscitabit per virtutem suam
- 15 nescitis quoniam corpora vestra membra Christi sunt tollens ergo membra Christi faciam membra meretricis absit
- 16 an nescitis quoniam qui adheret meretrici unum corpus efficitur erunt enim inquit duo in carne una
- 17 qui autem adheret Domino unus spiritus est
- 18 fugite fornicationem omne peccatum quodcumque fecerit homo extra corpus est qui autem fornicatur in corpus suum peccat
- 19 an nescitis quoniam membra vestra templum est Spiritus Sancti qui in vobis est quem habetis a Deo et non estis vestri
- 20 empti enim estis pretio magno glorificate et portate Deum in corpore vestro
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗