고린도전서 5장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 고린도전서 (1 Corinthians) · 13절
- 1 omnino auditur inter vos fornicatio et talis fornicatio qualis nec inter gentes ita ut uxorem patris aliquis habeat
- 2 et vos inflati estis et non magis luctum habuistis ut tollatur de medio vestrum qui hoc opus fecit
- 3 ego quidem absens corpore praesens autem spiritu iam iudicavi ut praesens eum qui sic operatus est
- 4 in nomine Domini nostri Iesu Christi congregatis vobis et meo spiritu cum virtute Domini Iesu
- 5 tradere huiusmodi Satanae in interitum carnis ut spiritus salvus sit in die Domini Iesu
- 6 non bona gloriatio vestra nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit
- 7 expurgate vetus fermentum ut sitis nova consparsio sicut estis azymi etenim pascha nostrum immolatus est Christus
- 8 itaque epulemur non in fermento veteri neque in fermento malitiae et nequitiae sed in azymis sinceritatis et veritatis
- 9 scripsi vobis in epistula ne commisceamini fornicariis
- 10 non utique fornicariis huius mundi aut avaris aut rapacibus aut idolis servientibus alioquin debueratis de hoc mundo exisse
- 11 nunc autem scripsi vobis non commisceri si is qui frater nominatur est fornicator aut avarus aut idolis serviens aut maledicus aut ebriosus aut rapax cum eiusmodi nec cibum sumere
- 12 quid enim mihi de his qui foris sunt iudicare nonne de his qui intus sunt vos iudicatis
- 13 nam eos qui foris sunt Deus iudicabit auferte malum ex vobis ipsis
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗