고린도전서 7장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 고린도전서 (1 Corinthians) · 40절
- 1 de quibus autem scripsistis bonum est homini mulierem non tangere
- 2 propter fornicationes autem unusquisque suam uxorem habeat et unaquaeque suum virum habeat
- 3 uxori vir debitum reddat similiter autem et uxor viro
- 4 mulier sui corporis potestatem non habet sed vir similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet sed mulier
- 5 nolite fraudare invicem nisi forte ex consensu ad tempus ut vacetis orationi et iterum revertimini in id ipsum ne temptet vos Satanas propter incontinentiam vestram
- 6 hoc autem dico secundum indulgentiam non secundum imperium
- 7 volo autem omnes homines esse sicut me ipsum sed unusquisque proprium habet donum ex Deo alius quidem sic alius vero sic
- 8 dico autem non nuptis et viduis bonum est illis si sic maneant sicut et ego
- 9 quod si non se continent nubant melius est enim nubere quam uri
- 10 his autem qui matrimonio iuncti sunt praecipio non ego sed Dominus uxorem a viro non discedere
- 11 quod si discesserit manere innuptam aut viro suo reconciliari et vir uxorem ne dimittat
- 12 nam ceteris ego dico non Dominus si quis frater uxorem habet infidelem et haec consentit habitare cum illo non dimittat illam
- 13 et si qua mulier habet virum infidelem et hic consentit habitare cum illa non dimittat virum
- 14 sanctificatus est enim vir infidelis in muliere fideli et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem alioquin filii vestri inmundi essent nunc autem sancti sunt
- 15 quod si infidelis discedit discedat non est enim servituti subiectus frater aut soror in eiusmodi in pace autem vocavit nos Deus
- 16 unde enim scis mulier si virum salvum facies aut unde scis vir si mulierem salvam facies
- 17 nisi unicuique sicut divisit Dominus unumquemque sicut vocavit Deus ita ambulet et sic in omnibus ecclesiis doceo
- 18 circumcisus aliquis vocatus est non adducat praeputium in praeputio aliquis vocatus est non circumcidatur
- 19 circumcisio nihil est et praeputium nihil est sed observatio mandatorum Dei
- 20 unusquisque in qua vocatione vocatus est in ea permaneat
- 21 servus vocatus es non sit tibi curae sed et si potes liber fieri magis utere
- 22 qui enim in Domino vocatus est servus libertus est Domini similiter qui liber vocatus est servus est Christi
- 23 pretio empti estis nolite fieri servi hominum
- 24 unusquisque in quo vocatus est fratres in hoc maneat apud Deum
- 25 de virginibus autem praeceptum Domini non habeo consilium autem do tamquam misericordiam consecutus a Domino ut sim fidelis
- 26 existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem quoniam bonum est homini sic esse
- 27 alligatus es uxori noli quaerere solutionem solutus es ab uxore noli quaerere uxorem
- 28 si autem acceperis uxorem non peccasti et si nupserit virgo non peccavit tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi ego autem vobis parco
- 29 hoc itaque dico fratres tempus breve est reliquum est ut qui habent uxores tamquam non habentes sint
- 30 et qui flent tamquam non flentes et qui gaudent tamquam non gaudentes et qui emunt tamquam non possidentes
- 31 et qui utuntur hoc mundo tamquam non utantur praeterit enim figura huius mundi
- 32 volo autem vos sine sollicitudine esse qui sine uxore est sollicitus est quae Domini sunt quomodo placeat Deo
- 33 qui autem cum uxore est sollicitus est quae sunt mundi quomodo placeat uxori et divisus est
- 34 et mulier innupta et virgo cogitat quae Domini sunt ut sit sancta et corpore et spiritu quae autem nupta est cogitat quae sunt mundi quomodo placeat viro
- 35 porro hoc ad utilitatem vestram dico non ut laqueum vobis iniciam sed ad id quod honestum est et quod facultatem praebeat sine inpedimento Dominum observandi
- 36 si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua quod sit superadulta et ita oportet fieri quod vult faciat non peccat nubat
- 37 nam qui statuit in corde suo firmus non habens necessitatem potestatem autem habet suae voluntatis et hoc iudicavit in corde suo servare virginem suam bene facit
- 38 igitur et qui matrimonio iungit virginem suam bene facit et qui non iungit melius facit
- 39 mulier alligata est quanto tempore vir eius vivit quod si dormierit vir eius liberata est cui vult nubat tantum in Domino
- 40 beatior autem erit si sic permanserit secundum meum consilium puto autem quod et ego Spiritum Dei habeo
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗