고린도전서 13장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 고린도전서 (1 Corinthians) · 13절
- 1 si linguis hominum loquar et angelorum caritatem autem non habeam factus sum velut aes sonans aut cymbalum tinniens
- 2 et si habuero prophetiam et noverim mysteria omnia et omnem scientiam et habuero omnem fidem ita ut montes transferam caritatem autem non habuero nihil sum
- 3 et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas et si tradidero corpus meum ut ardeam caritatem autem non habuero nihil mihi prodest
- 4 caritas patiens est benigna est caritas non aemulatur non agit perperam non inflatur
- 5 non est ambitiosa non quaerit quae sua sunt non inritatur non cogitat malum
- 6 non gaudet super iniquitatem congaudet autem veritati
- 7 omnia suffert omnia credit omnia sperat omnia sustinet
- 8 caritas numquam excidit sive prophetiae evacuabuntur sive linguae cessabunt sive scientia destruetur
- 9 ex parte enim cognoscimus et ex parte prophetamus
- 10 cum autem venerit quod perfectum est evacuabitur quod ex parte est
- 11 cum essem parvulus loquebar ut parvulus sapiebam ut parvulus cogitabam ut parvulus quando factus sum vir evacuavi quae erant parvuli
- 12 videmus nunc per speculum in enigmate tunc autem facie ad faciem nunc cognosco ex parte tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum
- 13 nunc autem manet fides spes caritas tria haec maior autem his est caritas
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗