로그인

고린도전서 14장 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 고린도전서 (1 Corinthians) · 40절

  1. 1 sectamini caritatem aemulamini spiritalia magis autem ut prophetetis
  2. 2 qui enim loquitur lingua non hominibus loquitur sed Deo nemo enim audit Spiritu autem loquitur mysteria
  3. 3 nam qui prophetat hominibus loquitur aedificationem et exhortationem et consolationes
  4. 4 qui loquitur lingua semet ipsum aedificat qui autem prophetat ecclesiam aedificat
  5. 5 volo autem omnes vos loqui linguis magis autem prophetare nam maior est qui prophetat quam qui loquitur linguis nisi si forte ut interpretetur ut ecclesia aedificationem accipiat
  6. 6 nunc autem fratres si venero ad vos linguis loquens quid vobis prodero nisi si vobis loquar aut in revelatione aut scientia aut prophetia aut in doctrina
  7. 7 tamen quae sine anima sunt vocem dantia sive tibia sive cithara nisi distinctionem sonituum dederint quomodo scietur quod canitur aut quod citharizatur
  8. 8 etenim si incertam vocem det tuba quis parabit se ad bellum
  9. 9 ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis quomodo scietur id quod dicitur eritis enim in aera loquentes
  10. 10 tam multa ut puta genera linguarum sunt in mundo et nihil sine voce est
  11. 11 si ergo nesciero virtutem vocis ero ei cui loquor barbarus et qui loquitur mihi barbarus
  12. 12 sic et vos quoniam aemulatores estis spirituum ad aedificationem ecclesiae quaerite ut abundetis
  13. 13 et ideo qui loquitur lingua oret ut interpretetur
  14. 14 nam si orem lingua spiritus meus orat mens autem mea sine fructu est
  15. 15 quid ergo est orabo spiritu orabo et mente psallam spiritu psallam et mente
  16. 16 ceterum si benedixeris spiritu qui supplet locum idiotae quomodo dicet amen super tuam benedictionem quoniam quid dicas nescit
  17. 17 nam tu quidem bene gratias agis sed alter non aedificatur
  18. 18 gratias ago Deo quod omnium vestrum lingua loquor
  19. 19 sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui ut et alios instruam quam decem milia verborum in lingua
  20. 20 fratres nolite pueri effici sensibus sed malitia parvuli estote sensibus autem perfecti estote
  21. 21 in lege scriptum est quoniam in aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic et nec sic exaudient me dicit Dominus
  22. 22 itaque linguae in signum sunt non fidelibus sed infidelibus prophetia autem non infidelibus sed fidelibus
  23. 23 si ergo conveniat universa ecclesia in unum et omnes linguis loquantur intrent autem idiotae aut infideles nonne dicent quod insanitis
  24. 24 si autem omnes prophetent intret autem quis infidelis vel idiota convincitur ab omnibus diiudicatur ab omnibus
  25. 25 occulta cordis eius manifesta fiunt et ita cadens in faciem adorabit Deum pronuntians quod vere Deus in vobis est
  26. 26 quid ergo est fratres cum convenitis unusquisque vestrum psalmum habet doctrinam habet apocalypsin habet linguam habet interpretationem habet omnia ad aedificationem fiant
  27. 27 sive lingua quis loquitur secundum duos aut ut multum tres et per partes et unus interpretetur
  28. 28 si autem non fuerit interpres taceat in ecclesia sibi autem loquatur et Deo
  29. 29 prophetae duo aut tres dicant et ceteri diiudicent
  30. 30 quod si alii revelatum fuerit sedenti prior taceat
  31. 31 potestis enim omnes per singulos prophetare ut omnes discant et omnes exhortentur
  32. 32 et spiritus prophetarum prophetis subiecti sunt
  33. 33 non enim est dissensionis Deus sed pacis sicut in omnibus ecclesiis sanctorum
  34. 34 mulieres in ecclesiis taceant non enim permittitur eis loqui sed subditas esse sicut et lex dicit
  35. 35 si quid autem volunt discere domi viros suos interrogent turpe est enim mulieri loqui in ecclesia
  36. 36 an a vobis verbum Dei processit aut in vos solos pervenit
  37. 37 si quis videtur propheta esse aut spiritalis cognoscat quae scribo vobis quia Domini sunt mandata
  38. 38 si quis autem ignorat ignorabitur
  39. 39 itaque fratres aemulamini prophetare et loqui linguis nolite prohibere
  40. 40 omnia autem honeste et secundum ordinem fiant

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗