로그인

고린도전서 12장 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 고린도전서 (1 Corinthians) · 31절

  1. 1 de spiritalibus autem nolo vos ignorare fratres
  2. 2 scitis quoniam cum gentes essetis ad simulacra muta prout ducebamini euntes
  3. 3 ideo notum vobis facio quod nemo in Spiritu Dei loquens dicit anathema Iesu et nemo potest dicere Dominus Iesus nisi in Spiritu Sancto
  4. 4 divisiones vero gratiarum sunt idem autem Spiritus
  5. 5 et divisiones ministrationum sunt idem autem Dominus
  6. 6 et divisiones operationum sunt idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus
  7. 7 unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem
  8. 8 alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae alii autem sermo scientiae secundum eundem Spiritum
  9. 9 alteri fides in eodem Spiritu alii gratia sanitatum in uno Spiritu
  10. 10 alii operatio virtutum alii prophetatio alii discretio spirituum alii genera linguarum alii interpretatio sermonum
  11. 11 haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus dividens singulis prout vult
  12. 12 sicut enim corpus unum est et membra habet multa omnia autem membra corporis cum sint multa unum corpus sunt ita et Christus
  13. 13 etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus sive Iudaei sive gentiles sive servi sive liberi et omnes unum Spiritum potati sumus
  14. 14 nam et corpus non est unum membrum sed multa
  15. 15 si dixerit pes quoniam non sum manus non sum de corpore non ideo non est de corpore
  16. 16 et si dixerit auris quia non sum oculus non sum de corpore non ideo non est de corpore
  17. 17 si totum corpus oculus ubi auditus si totum auditus ubi odoratus
  18. 18 nunc autem posuit Deus membra unumquodque eorum in corpore sicut voluit
  19. 19 quod si essent omnia unum membrum ubi corpus
  20. 20 nunc autem multa quidem membra unum autem corpus
  21. 21 non potest dicere oculus manui opera tua non indigeo aut iterum caput pedibus non estis mihi necessarii
  22. 22 sed multo magis quae videntur membra corporis infirmiora esse necessariora sunt
  23. 23 et quae putamus ignobiliora membra esse corporis his honorem abundantiorem circumdamus et quae inhonesta sunt nostra abundantiorem honestatem habent
  24. 24 honesta autem nostra nullius egent sed Deus temperavit corpus ei cui deerat abundantiorem tribuendo honorem
  25. 25 ut non sit scisma in corpore sed id ipsum pro invicem sollicita sint membra
  26. 26 et si quid patitur unum membrum conpatiuntur omnia membra sive gloriatur unum membrum congaudent omnia membra
  27. 27 vos autem estis corpus Christi et membra de membro
  28. 28 et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos secundo prophetas tertio doctores deinde virtutes exin gratias curationum opitulationes gubernationes genera linguarum
  29. 29 numquid omnes apostoli numquid omnes prophetae numquid omnes doctores
  30. 30 numquid omnes virtutes numquid omnes gratiam habent curationum numquid omnes linguis loquuntur numquid omnes interpretantur
  31. 31 aemulamini autem charismata maiora et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗