갈라디아서 5장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 갈라디아서 (Galatians) · 26절
- 1 state et nolite iterum iugo servitutis contineri
- 2 ecce ego Paulus dico vobis quoniam si circumcidamini Christus vobis nihil proderit
- 3 testificor autem rursum omni homini circumcidenti se quoniam debitor est universae legis faciendae
- 4 evacuati estis a Christo qui in lege iustificamini a gratia excidistis
- 5 nos enim spiritu ex fide spem iustitiae expectamus
- 6 nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium sed fides quae per caritatem operatur
- 7 currebatis bene quis vos inpedivit veritati non oboedire
- 8 persuasio non est ex eo qui vocat vos
- 9 modicum fermentum totam massam corrumpit
- 10 ego confido in vobis in Domino quod nihil aliud sapietis qui autem conturbat vos portabit iudicium quicumque est ille
- 11 ego autem fratres si circumcisionem adhuc praedico quid adhuc persecutionem patior ergo evacuatum est scandalum crucis
- 12 utinam et abscidantur qui vos conturbant
- 13 vos enim in libertatem vocati estis fratres tantum ne libertatem in occasionem detis carnis sed per caritatem servite invicem
- 14 omnis enim lex in uno sermone impletur diliges proximum tuum sicut te ipsum
- 15 quod si invicem mordetis et comeditis videte ne ab invicem consumamini
- 16 dico autem spiritu ambulate et desiderium carnis non perficietis
- 17 caro enim concupiscit adversus spiritum spiritus autem adversus carnem haec enim invicem adversantur ut non quaecumque vultis illa faciatis
- 18 quod si spiritu ducimini non estis sub lege
- 19 manifesta autem sunt opera carnis quae sunt fornicatio inmunditia luxuria
- 20 idolorum servitus veneficia inimicitiae contentiones aemulationes irae rixae dissensiones sectae
- 21 invidiae homicidia ebrietates comesationes et his similia quae praedico vobis sicut praedixi quoniam qui talia agunt regnum Dei non consequentur
- 22 fructus autem Spiritus est caritas gaudium pax longanimitas bonitas benignitas
- 23 fides modestia continentia adversus huiusmodi non est lex
- 24 qui autem sunt Christi carnem crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis
- 25 si vivimus spiritu spiritu et ambulemus
- 26 non efficiamur inanis gloriae cupidi invicem provocantes invicem invidentes
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗