창세기 5장 Vulgata Clementina
Vulgata Clementina · 라틴어 · 창세기 (Genesis) · 31절
- 1 Hic est liber generationis Adam. In die qua creavit Deus hominem, ad similitudinem Dei fecit illum.
- 2 Masculum et feminam creavit eos, et benedixit illis : et vocavit nomen eorum Adam, in die quo creati sunt.
- 3 Vixit autem Adam centum triginta annis : et genuit ad imaginem et similitudinem suam, vocavitque nomen ejus Seth.
- 4 Et facti sunt dies Adam, postquam genuit Seth, octingenti anni : genuitque filios et filias.
- 5 Et factum est omne tempus quod vixit Adam, anni nongenti triginta, et mortuus est.
- 6 Vixit quoque Seth centum quinque annis, et genuit Enos.
- 7 Vixitque Seth, postquam genuit Enos, octingentis septem annis, genuitque filios et filias.
- 8 Et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum, et mortuus est.
- 9 Vixit vero Enos nonaginta annis, et genuit Cainan.
- 10 Post cujus ortum vixit octingentis quindecim annis, et genuit filios et filias.
- 11 Factique sunt omnes dies Enos nongenti quinque anni, et mortuus est.
- 12 Vixit quoque Cainan septuaginta annis, et genuit Malaleel.
- 13 Et vixit Cainan, postquam genuit Malaleel, octingentis quadraginta annis, genuitque filios et filias.
- 14 Et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni, et mortuus est.
- 15 Vixit autem Malaleel sexaginta quinque annis, et genuit Jared.
- 16 Et vixit Malaleel, postquam genuit Jared, octingentis triginta annis, et genuit filios et filias.
- 17 Et facti sunt omnes dies Malaleel octingenti nonaginta quinque anni, et mortuus est.
- 18 Vixitque Jared centum sexaginta duobus annis, et genuit Henoch.
- 19 Et vixit Jared, postquam genuit Henoch, octingentis annis, et genuit filios et filias.
- 20 Et facti sunt omnes dies Jared nongenti sexaginta duo anni, et mortuus est.
- 21 Porro Henoch vixit sexaginta quinque annis, et genuit Mathusalam.
- 22 Et ambulavit Henoch cum Deo : et vixit, postquam genuit Mathusalam, trecentis annis, et genuit filios et filias.
- 23 Et facti sunt omnes dies Henoch trecenti sexaginta quinque anni.
- 24 Ambulavitque cum Deo, et non apparuit : quia tulit eum Deus.
- 25 Vixit quoque Mathusala centum octoginta septem annis, et genuit Lamech.
- 26 Et vixit Mathusala, postquam genuit Lamech, septingentis octoginta duobus annis, et genuit filios et filias.
- 27 Et facti sunt omnes dies Mathusala nongenti sexaginta novem anni, et mortuus est.
- 28 Vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis, et genuit filium :
- 29 vocavitque nomen ejus Noë, dicens : Iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra, cui maledixit Dominus.
- 30 Vixitque Lamech, postquam genuit Noë, quingentis nonaginta quinque annis, et genuit filios et filias.
- 31 Et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni, et mortuus est. Noë vero cum quingentorum esset annorum, genuit Sem, Cham et Japheth.
- 📚 Vulgata Clementina 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Vulgata Clementina — getbible.net(CrossWire SWORD 모듈)에서 가져옴 · 라이선스: 공개 도메인 (Public Domain) · 출처 ↗