전도서 11장 Vulgata Clementina
Vulgata Clementina · 라틴어 · 전도서 (Ecclesiastes) · 10절
- 1 Mitte panem tuum super transeuntes aquas, quia post tempora multa invenies illum.
- 2 Da partem septem necnon et octo, quia ignoras quid futurum sit mali super terram.
- 3 Si repletæ fuerint nubes, imbrem super terram effundent. Si ceciderit lignum ad austrum aut ad aquilonem, in quocumque loco ceciderit, ibi erit.
- 4 Qui observat ventum non seminat ; et qui considerat nubes numquam metet.
- 5 Quomodo ignoras quæ sit via spiritus, et qua ratione compingantur ossa in ventre prægnantis, sic nescis opera Dei, qui fabricator est omnium.
- 6 Mane semina semen tuum, et vespere ne cesset manus tua : quia nescis quid magis oriatur, hoc aut illud ; et si utrumque simul, melius erit.
- 7 Dulce lumen, et delectabile est oculis videre solem.
- 8 Si annis multis vixerit homo, et in his omnibus lætatus fuerit, meminisse debet tenebrosi temporis, et dierum multorum, qui cum venerint, vanitatis arguentur præterita.
- 9 Lætare ergo, juvenis, in adolescentia tua, et in bono sit cor tuum in diebus juventutis tuæ : et ambula in viis cordis tui, et in intuitu oculorum tuorum, et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in judicium.
- 10 Aufer iram a corde tuo, et amove malitiam a carne tua : adolescentia enim et voluptas vana sunt.
- 📚 Vulgata Clementina 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Vulgata Clementina — getbible.net(CrossWire SWORD 모듈)에서 가져옴 · 라이선스: 공개 도메인 (Public Domain) · 출처 ↗