전도서 10장 Vulgata Clementina
Vulgata Clementina · 라틴어 · 전도서 (Ecclesiastes) · 20절
- 1 Muscæ morientes perdunt suavitatem unguenti. Pretiosior est sapientia et gloria, parva et ad tempus stultitia.
- 2 Cor sapientis in dextera ejus, et cor stulti in sinistra illius.
- 3 Sed et in via stultus ambulans, cum ipse insipiens sit, omnes stultos æstimat.
- 4 Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne demiseris, quia curatio faciet cessare peccata maxima.
- 5 Est malum quod vidi sub sole, quasi per errorem egrediens a facie principis :
- 6 positum stultum in dignitate sublimi, et divites sedere deorsum.
- 7 Vidi servos in equis, et principes ambulantes super terram quasi servos.
- 8 Qui fodit foveam incidet in eam, et qui dissipat sepem mordebit eum coluber.
- 9 Qui transfert lapides affligetur in eis, et qui scindit ligna vulnerabitur ab eis.
- 10 Si retusum fuerit ferrum, et hoc non ut prius, sed hebetatum fuerit, multo labore exacuetur, et post industriam sequetur sapientia.
- 11 Si mordeat serpens in silentio, nihil eo minus habet qui occulte detrahit.
- 12 Verba oris sapientis gratia, et labia insipientis præcipitabunt eum ;
- 13 initium verborum ejus stultitia, et novissimum oris illius error pessimus.
- 14 Stultus verba multiplicat. Ignorat homo quid ante se fuerit ; et quid post se futurum sit, quis ei poterit indicare ?
- 15 Labor stultorum affliget eos, qui nesciunt in urbem pergere.
- 16 Væ tibi, terra, cujus rex puer est, et cujus principes mane comedunt.
- 17 Beata terra cujus rex nobilis est, et cujus principes vescuntur in tempore suo, ad reficiendum, et non ad luxuriam.
- 18 In pigritiis humiliabitur contignatio, et in infirmitate manuum perstillabit domus.
- 19 In risum faciunt panem et vinum ut epulentur viventes ; et pecuniæ obediunt omnia.
- 20 In cogitatione tua regi ne detrahas, et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti : quia et aves cæli portabunt vocem tuam, et qui habet pennas annuntiabit sententiam.
- 📚 Vulgata Clementina 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Vulgata Clementina — getbible.net(CrossWire SWORD 모듈)에서 가져옴 · 라이선스: 공개 도메인 (Public Domain) · 출처 ↗