예레미야애가 5장 Vulgata Clementina
Vulgata Clementina · 라틴어 · 예레미야애가 (Lamentations) · 22절
- 1 Recordare, Domine, quid acciderit nobis ; intuere et respice opprobrium nostrum.
- 2 Hæreditas nostra versa est ad alienos, domus nostræ ad extraneos.
- 3 Pupilli facti sumus absque patre, matres nostræ quasi viduæ.
- 4 Aquam nostram pecunia bibimus ; ligna nostra pretio comparavimus.
- 5 Cervicibus nostris minabamur, lassis non dabatur requies.
- 6 Ægypto dedimus manum et Assyriis, ut saturaremur pane.
- 7 Patres nostri peccaverunt, et non sunt : et nos iniquitates eorum portavimus.
- 8 Servi dominati sunt nostri : non fuit qui redimeret de manu eorum.
- 9 In animabus nostris afferebamus panem nobis, a facie gladii in deserto.
- 10 Pellis nostra quasi clibanus exusta est, a facie tempestatum famis.
- 11 Mulieres in Sion humiliaverunt, et virgines in civitatibus Juda.
- 12 Principes manu suspensi sunt ; facies senum non erubuerunt.
- 13 Adolescentibus impudice abusi sunt, et pueri in ligno corruerunt.
- 14 Senes defecerunt de portis, juvenes de choro psallentium.
- 15 Defecit gaudium cordis nostri ; versus est in luctum chorus noster.
- 16 Cecidit corona capitis nostri : væ nobis, quia peccavimus !
- 17 Propterea mœstum factum est cor nostrum ; ideo contenebrati sunt oculi nostri,
- 18 propter montem Sion quia disperiit ; vulpes ambulaverunt in eo.
- 19 Tu autem, Domine, in æternum permanebis, solium tuum in generationem et generationem.
- 20 Quare in perpetuum oblivisceris nostri, derelinques nos in longitudine dierum ?
- 21 Converte nos, Domine, ad te, et convertemur ; innova dies nostros, sicut a principio.
- 22 Sed projiciens repulisti nos : iratus es contra nos vehementer.
- 📚 Vulgata Clementina 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Vulgata Clementina — getbible.net(CrossWire SWORD 모듈)에서 가져옴 · 라이선스: 공개 도메인 (Public Domain) · 출처 ↗