시편 95편 Vulgata Clementina
Vulgata Clementina · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 13절
- 1 Canticum ipsi David, quando domus ædificabatur post captivitatem. Cantate Domino canticum novum ; cantate Domino omnis terra.
- 2 Cantate Domino, et benedicite nomini ejus ; annuntiate de die in diem salutare ejus.
- 3 Annuntiate inter gentes gloriam ejus ; in omnibus populis mirabilia ejus.
- 4 Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis : terribilis est super omnes deos.
- 5 Quoniam omnes dii gentium dæmonia ; Dominus autem cælos fecit.
- 6 Confessio et pulchritudo in conspectu ejus ; sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus.
- 7 Afferte Domino, patriæ gentium, afferte Domino gloriam et honorem ;
- 8 afferte Domino gloriam nomini ejus. Tollite hostias, et introite in atria ejus ;
- 9 adorate Dominum in atrio sancto ejus. Commoveatur a facie ejus universa terra ;
- 10 dicite in gentibus, quia Dominus regnavit. Etenim correxit orbem terræ, qui non commovebitur ; judicabit populos in æquitate.
- 11 Lætentur cæli, et exsultet terra ; commoveatur mare et plenitudo ejus ;
- 12 gaudebunt campi, et omnia quæ in eis sunt. Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum
- 13 a facie Domini, quia venit, quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem terræ in æquitate, et populos in veritate sua.
- 📚 Vulgata Clementina 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Vulgata Clementina — getbible.net(CrossWire SWORD 모듈)에서 가져옴 · 라이선스: 공개 도메인 (Public Domain) · 출처 ↗