시편 94편 Vulgata Clementina
Vulgata Clementina · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 11절
- 1 Laus cantici ipsi David. Venite, exsultemus Domino ; jubilemus Deo salutari nostro ;
- 2 præoccupemus faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei :
- 3 quoniam Deus magnus Dominus, et rex magnus super omnes deos.
- 4 Quia in manu ejus sunt omnes fines terræ, et altitudines montium ipsius sunt ;
- 5 quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et siccam manus ejus formaverunt.
- 6 Venite, adoremus, et procidamus, et ploremus ante Dominum qui fecit nos :
- 7 quia ipse est Dominus Deus noster, et nos populus pascuæ ejus, et oves manus ejus.
- 8 Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra
- 9 sicut in irritatione, secundum diem tentationis in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri : probaverunt me, et viderunt opera mea.
- 10 Quadraginta annis offensus fui generationi illi, et dixi : Semper hi errant corde.
- 11 Et isti non cognoverunt vias meas : ut juravi in ira mea : Si introibunt in requiem meam.
- 📚 Vulgata Clementina 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Vulgata Clementina — getbible.net(CrossWire SWORD 모듈)에서 가져옴 · 라이선스: 공개 도메인 (Public Domain) · 출처 ↗