시편 145편 Vulgata Clementina
Vulgata Clementina · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 10절
- 1 Alleluja, Aggæi et Zachariæ.
- 2 Lauda, anima mea, Dominum. Laudabo Dominum in vita mea ; psallam Deo meo quamdiu fuero. Nolite confidere in principibus,
- 3 in filiis hominum, in quibus non est salus.
- 4 Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam ; in illa die peribunt omnes cogitationes eorum.
- 5 Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus, spes ejus in Domino Deo ipsius :
- 6 qui fecit cælum et terram, mare, et omnia quæ in eis sunt.
- 7 Qui custodit veritatem in sæculum ; facit judicium injuriam patientibus ; dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos ;
- 8 Dominus illuminat cæcos. Dominus erigit elisos ; Dominus diligit justos.
- 9 Dominus custodit advenas, pupillum et viduam suscipiet, et vias peccatorum disperdet.
- 10 Regnabit Dominus in sæcula ; Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.
- 📚 Vulgata Clementina 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Vulgata Clementina — getbible.net(CrossWire SWORD 모듈)에서 가져옴 · 라이선스: 공개 도메인 (Public Domain) · 출처 ↗