시편 115편 Vulgata Clementina
Vulgata Clementina · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 10절
- 1 Alleluja. Credidi, propter quod locutus sum ; ego autem humiliatus sum nimis.
- 2 Ego dixi in excessu meo : Omnis homo mendax.
- 3 Quid retribuam Domino pro omnibus quæ retribuit mihi ?
- 4 Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo.
- 5 Vota mea Domino reddam coram omni populo ejus.
- 6 Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus.
- 7 O Domine, quia ego servus tuus ; ego servus tuus, et filius ancillæ tuæ. Dirupisti vincula mea :
- 8 tibi sacrificabo hostiam laudis, et nomen Domini invocabo.
- 9 Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi ejus ;
- 10 in atriis domus Domini, in medio tui, Jerusalem.
- 📚 Vulgata Clementina 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Vulgata Clementina — getbible.net(CrossWire SWORD 모듈)에서 가져옴 · 라이선스: 공개 도메인 (Public Domain) · 출처 ↗