디모데전서 2장 Vulgata Clementina
Vulgata Clementina · 라틴어 · 디모데전서 (1 Timothy) · 15절
- 1 Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones, pro omnibus hominibus :
- 2 pro regibus, et omnibus qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate, et castitate :
- 3 hoc enim bonum est, et acceptum coram Salvatore nostro Deo,
- 4 qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire.
- 5 Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Jesus :
- 6 qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus, testimonium temporibus suis :
- 7 in quo positus sum ego prædicator, et Apostolus (veritatem dico, non mentior) doctor gentium in fide, et veritate.
- 8 Volo ergo viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione.
- 9 Similiter et mulieres in habitu ornato, cum verecundia et sobrietate ornantes se, et non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritis, vel veste pretiosa :
- 10 sed quod decet mulieres, promittentes pietatem per opera bona.
- 11 Mulier in silentio discat cum omni subjectione.
- 12 Docere autem mulieri non permitto, neque dominari in virum : sed esse in silentio.
- 13 Adam enim primus formatus est : deinde Heva :
- 14 et Adam non est seductus : mulier autem seducta in prævaricatione fuit.
- 15 Salvabitur autem per filiorum generationem, si permanserit in fide, et dilectione, et sanctificatione cum sobrietate.
- 📚 Vulgata Clementina 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Vulgata Clementina — getbible.net(CrossWire SWORD 모듈)에서 가져옴 · 라이선스: 공개 도메인 (Public Domain) · 출처 ↗