디모데전서 1장 Vulgata Clementina
Vulgata Clementina · 라틴어 · 디모데전서 (1 Timothy) · 20절
- 1 Paulus Apostolus Jesu Christi secundum imperium Dei Salvatoris nostri, et Christi Jesu spei nostræ,
- 2 Timotheo dilecto filio in fide. Gratia, misericordia, et pax a Deo Patre, et Christo Jesu Domino nostro.
- 3 Sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam, ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent,
- 4 neque intenderent fabulis, et genealogiis interminatis : quæ quæstiones præstant magis quam ædificationem Dei, quæ est in fide.
- 5 Finis autem præcepti est caritas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta.
- 6 A quibus quidam aberrantes, conversi sunt in vaniloquium,
- 7 volentes esse legis doctores, non intelligentes neque quæ loquuntur, neque de quibus affirmant.
- 8 Scimus autem quia bona est lex si quis ea legitime utatur :
- 9 sciens hoc quia lex justo non est posita, sed injustis, et non subditis, impiis, et peccatoribus, sceleratis, et contaminatis, parricidis, et matricidis, homicidis,
- 10 fornicariis, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, et perjuris, et si quid aliud sanæ doctrinæ adversatur,
- 11 quæ est secundum Evangelium gloriæ beati Dei, quod creditum est mihi.
- 12 Gratias ago ei, qui me confortavit, Christo Jesu Domino nostro, quia fidelem me existimavit, ponens in ministerio :
- 13 qui prius blasphemus fui, et persecutor, et contumeliosus : sed misericordiam Dei consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate.
- 14 Superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide, et dilectione, quæ est in Christo Jesu.
- 15 Fidelis sermo, et omni acceptione dignus : quod Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum.
- 16 Sed ideo misericordiam consecutus sum : ut in me primo ostenderet Christus Jesus omnem patientiam ad informationem eorum, qui credituri sunt illi, in vitam æternam.
- 17 Regi autem sæculorum immortali, invisibili, soli Deo honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen.
- 18 Hoc præceptum commendo tibi, fili Timothee, secundum præcedentes in te prophetias, ut milites in illis bonam militiam,
- 19 habens fidem, et bonam conscientiam, quam quidam repellentes, circa fidem naufragaverunt :
- 20 ex quibus est Hymenæus, et Alexander : quos tradidi Satanæ, ut discant non blasphemare.
- 📚 Vulgata Clementina 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Vulgata Clementina — getbible.net(CrossWire SWORD 모듈)에서 가져옴 · 라이선스: 공개 도메인 (Public Domain) · 출처 ↗