갈라디아서 6장 Vulgata Clementina
Vulgata Clementina · 라틴어 · 갈라디아서 (Galatians) · 18절
- 1 Fratres, etsi præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris.
- 2 Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi.
- 3 Nam si quis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit.
- 4 Opus autem suum probet unusquisque, et sic in semetipso tantum gloriam habebit, et non in altero.
- 5 Unusquisque enim onus suum portabit.
- 6 Communicet autem is qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat, in omnibus bonis.
- 7 Nolite errare : Deus non irridetur.
- 8 Quæ enim seminaverit homo, hæc et metet. Quoniam qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem : qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam æternam.
- 9 Bonum autem facientes, non deficiamus : tempore enim suo metemus non deficientes.
- 10 Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.
- 11 Videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu.
- 12 Quicumque enim volunt placere in carne, hi cogunt vos circumcidi, tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur.
- 13 Neque enim qui circumciduntur, legem custodiunt : sed volunt vos circumcidi, ut in carne vestra glorientur.
- 14 Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi : per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.
- 15 In Christo enim Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium, sed nova creatura.
- 16 Et quicumque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos, et misericordia, et super Israël Dei.
- 17 De cetero, nemo mihi molestus sit : ego enim stigmata Domini Jesu in corpore meo porto.
- 18 Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro, fratres. Amen.
- 📚 Vulgata Clementina 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Vulgata Clementina — getbible.net(CrossWire SWORD 모듈)에서 가져옴 · 라이선스: 공개 도메인 (Public Domain) · 출처 ↗