갈라디아서 5장 Vulgata Clementina
Vulgata Clementina · 라틴어 · 갈라디아서 (Galatians) · 26절
- 1 State, et nolite iterum jugo servitutis contineri.
- 2 Ecce ego Paulus dico vobis : quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit.
- 3 Testificor autem rursus omni homini circumcidenti se, quoniam debitor est universæ legis faciendæ.
- 4 Evacuati estis a Christo, qui in lege justificamini : a gratia excidistis.
- 5 Nos enim spiritu ex fide, spem justitiæ exspectamus.
- 6 Nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium : sed fides, quæ per caritatem operatur.
- 7 Currebatis bene : quis vos impedivit veritati non obedire ?
- 8 persuasio hæc non est ex eo, qui vocat vos.
- 9 Modicum fermentum totam massam corrumpit.
- 10 Ego confido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis : qui autem conturbat vos, portabit judicium, quicumque est ille.
- 11 Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc prædico : quid adhuc persecutionem patior ? ergo evacuatum est scandalum crucis.
- 12 Utinam et abscindantur qui vos conturbant.
- 13 Vos enim in libertatem vocati estis, fratres : tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, sed per caritatem Spiritus servite invicem.
- 14 Omnis enim lex in uno sermone impletur : Diliges proximum tuum sicut teipsum.
- 15 Quod si invicem mordetis, et comeditis : videte ne ab invicem consumamini.
- 16 Dico autem : Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis.
- 17 Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem : hæc enim sibi invicem adversantur, ut non quæcumque vultis, illa faciatis.
- 18 Quod si Spiritu ducimini, non estis sub lege.
- 19 Manifesta sunt autem opera carnis, quæ sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria,
- 20 idolorum servitus, veneficia, inimicitiæ, contentiones, æmulationes, iræ, rixæ, dissensiones, sectæ,
- 21 invidiæ, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, quæ prædico vobis, sicut prædixi : quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur.
- 22 Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas,
- 23 mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Adversus hujusmodi non est lex.
- 24 Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.
- 25 Si Spiritu vivimus, Spiritu et ambulemus.
- 26 Non efficiamur inanis gloriæ cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes.
- 📚 Vulgata Clementina 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Vulgata Clementina — getbible.net(CrossWire SWORD 모듈)에서 가져옴 · 라이선스: 공개 도메인 (Public Domain) · 출처 ↗