로그인

시편 81편 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007)

Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 8절

  1. 1 Deus stetit in synagoga deorumin medio autem Deus deiudicat
  2. 2 usquequo iudicatis iniquitatem et facies peccatorum sumitis diapsalma
  3. 3 iudicate egenum et pupillum humilem et pauperem iustificate
  4. 4 eripite pauperem et egenum de manu peccatoris liberate
  5. 5 nescierunt neque intellexerunt in tenebris ambulant movebuntur omnia fundamenta terrae
  6. 6 ego dixi dii estis et filii Excelsi omnes
  7. 7 vos autem sicut homines moriemini et sicut unus de principibus cadetis
  8. 8 surge Deus iudica terram quoniam tu hereditabis in omnibus gentibus

Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗