시편 80편 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007)
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 16절
- 2 Exultate Deo adiutori nostro iubilate Deo Iacob
- 3 sumite psalmum et date tympanum psalterium iucundum cum cithara
- 4 bucinate in neomenia tuba in insigni die sollemnitatis nostrae
- 5 quia praeceptum Israhel est et iudicium Dei Iacob
- 6 testimonium in Ioseph posuit illud cum exiret de terra Aegypti linguam quam non noverat audivit
- 7 devertit ab oneribus dorsum eius manus eius in cofino servierunt
- 8 in tribulatione invocasti me et liberavi te exaudivi te in abscondito tempestatis probavi te apud aquam Contradictionis diapsalma
- 9 audi populus meus et contestabor te Israhel si audias me
- 10 non erit in te deus recens nec adorabis deum alienum
- 11 ego enim sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti dilata os tuum et implebo illud
- 12 et non audivit populus meus vocem meam et Israhel non intendit mihi
- 13 et dimisi illos secundum desideria cordis eorum ibunt in adinventionibus suis
- 14 si populus meus audisset me Israhel si in viis meis ambulasset
- 15 pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem et super tribulantes eos misissem manum meam
- 16 inimici Domini mentiti sunt ei et erit tempus eorum in saeculo
- 17 et cibavit illos ex adipe frumenti et de petra melle saturavit illos
- 📚 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗