시편 77편 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007)
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 72절 · 대역: King James Version
| 절 | Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) | King James Version |
|---|---|---|
| 1 | Adtendite populus meus legem meaminclinate aurem vestram in verba oris mei | I cried unto God with my voice, even unto God with my voice; and he gave ear unto me. |
| 2 | intellectus Asaph aperiam in parabola os meum eloquar propositiones ab initio |
In the day of my trouble I sought the Lord: my sore ran in the night, and ceased not: my soul refused to be comforted. |
| 3 | quanta audivimus et cognovimus ea et patres nostri narraverunt nobis | I remembered God, and was troubled: I complained, and my spirit was overwhelmed. Selah. |
| 4 | non sunt occultata a filiis eorum in generationem alteram narrantes laudes Domini et virtutes eius et mirabilia eius quae fecit | Thou holdest mine eyes waking: I am so troubled that I cannot speak. |
| 5 | et suscitavit testimonium in Iacob et legem posuit in Israhel quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis | I have considered the days of old, the years of ancient times. |
| 6 | ut cognoscat generatio altera filii qui nascentur et exsurgent et narrabunt filiis suis | I call to remembrance my song in the night: I commune with mine own heart: and my spirit made diligent search. |
| 7 | ut ponant in Deo spem suam et non obliviscantur opera Dei et mandata eius exquirant | Will the Lord cast off for ever? and will he be favourable no more? |
| 8 | ne fiant sicut patres eorum generatio prava et exasperans generatio quae non direxit cor suum et non est creditus cum Deo spiritus eius | Is his mercy clean gone for ever? doth his promise fail for evermore? |
| 9 | filii Effrem intendentes et mittentes arcus conversi sunt in die belli | Hath God forgotten to be gracious? hath he in anger shut up his tender mercies? Selah. |
| 10 | non custodierunt testamentum Dei et in lege eius noluerunt ambulare | And I said, This is my infirmity: but I will remember the years of the right hand of the most High. |
| 11 | et obliti sunt benefactorum eius et mirabilium eius quae ostendit eis | I will remember the works of the Lord: surely I will remember thy wonders of old. |
| 12 | coram patribus eorum quae fecit mirabilia in terra Aegypti in campo Taneos | I will meditate also of all thy work, and talk of thy doings. |
| 13 | interrupit mare et perduxit eos statuit aquas quasi utrem | Thy way, O God, is in the sanctuary: who is so great a God as our God? |
| 14 | et deduxit eos in nube diei et tota nocte in inluminatione ignis | Thou art the God that doest wonders: thou hast declared thy strength among the people. |
| 15 | interrupit petram in heremo et adaquavit eos velut in abysso multa | Thou hast with thine arm redeemed thy people, the sons of Jacob and Joseph. Selah. |
| 16 | et eduxit aquam de petra et deduxit tamquam flumina aquas | The waters saw thee, O God, the waters saw thee; they were afraid: the depths also were troubled. |
| 17 | et adposuerunt adhuc peccare ei in ira excitaverunt Excelsum in inaquoso | The clouds poured out water: the skies sent out a sound: thine arrows also went abroad. |
| 18 | et temptaverunt Deum in cordibus suis ut peterent escas animabus suis | The voice of thy thunder was in the heaven: the lightnings lightened the world: the earth trembled and shook. |
| 19 | et male locuti sunt de Deo dixerunt numquid poterit Deus parare mensam in deserto | Thy way is in the sea, and thy path in the great waters, and thy footsteps are not known. |
| 20 | quoniam percussit petram et fluxerunt aquae et torrentes inundaverunt numquid et panem potest dare aut parare mensam populo suo | Thou leddest thy people like a flock by the hand of Moses and Aaron. |
| 21 | ideo audivit Dominus et distulit et ignis accensus est in Iacob et ira ascendit in Israhel | — |
| 22 | quia non crediderunt in Deo nec speraverunt in salutare eius | — |
| 23 | et mandavit nubibus desuper et ianuas caeli aperuit | — |
| 24 | et pluit illis manna ad manducandum et panem caeli dedit eis | — |
| 25 | panem angelorum manducavit homo cibaria misit eis in abundantiam | — |
| 26 | transtulit austrum de caelo et induxit in virtute sua africum | — |
| 27 | et pluit super eos sicut pulverem carnes et sicut harenam maris volatilia pinnata | — |
| 28 | et ceciderunt in medio castrorum eorum circa tabernacula eorum | — |
| 29 | et manducaverunt et saturati sunt nimis et desiderium eorum adtulit eis | — |
| 30 | non sunt fraudati a desiderio suo adhuc escae eorum erant in ore ipsorum | — |
| 31 | et ira Dei ascendit in eos et occidit pingues eorum et electos Israhel inpedivit | — |
| 32 | in omnibus his peccaverunt adhuc et non crediderunt mirabilibus eius | — |
| 33 | et defecerunt in vanitate dies eorum et anni eorum cum festinatione | — |
| 34 | cum occideret eos quaerebant eum et revertebantur et diluculo veniebant ad Deum | — |
| 35 | et rememorati sunt quia Deus adiutor est eorum et Deus excelsus redemptor eorum est | — |
| 36 | et dilexerunt eum in ore suo et lingua sua mentiti sunt ei | — |
| 37 | cor autem ipsorum non erat rectum cum eo nec fideles habiti sunt in testamento eius | — |
| 38 | ipse autem est misericors et propitius fiet peccatis eorum et non perdet eos et abundabit ut avertat iram suam et non accendet omnem iram suam | — |
| 39 | et recordatus est quia caro sunt spiritus vadens et non rediens | — |
| 40 | quotiens exacerbaverunt eum in deserto in ira concitaverunt eum in inaquoso | — |
| 41 | et conversi sunt et temptaverunt Deum et Sanctum Israhel exacerbaverunt | — |
| 42 | non sunt recordati manus eius die qua redemit eos de manu tribulantis | — |
| 43 | sicut posuit in Aegypto signa sua et prodigia sua in campo Taneos | — |
| 44 | et convertit in sanguine flumina eorum et imbres eorum ne biberent | — |
| 45 | misit in eos cynomiam et comedit eos et ranam et disperdit eos | — |
| 46 | et dedit erugini fructus eorum et labores eorum lucustae | — |
| 47 | et occidit in grandine vineam eorum et moros eorum in pruina | — |
| 48 | et tradidit grandini iumenta eorum et possessionem eorum igni | — |
| 49 | misit in eos iram indignationis suae indignationem et iram et tribulationem inmissionem per angelos malos | — |
| 50 | viam fecit semitae irae suae non pepercit a morte animarum eorum et iumenta eorum in morte conclusit | — |
| 51 | et percussit omne primitivum in terra Aegypti primitias laborum eorum in tabernaculis Cham | — |
| 52 | et abstulit sicut oves populum suum et perduxit eos tamquam gregem in deserto | — |
| 53 | et deduxit eos in spe et non timuerunt et inimicos eorum operuit mare | — |
| 54 | et induxit eos in montem sanctificationis suae montem quem adquisivit dextera eius et eiecit a facie eorum gentes et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis | — |
| 55 | et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israhel | — |
| 56 | et temptaverunt et exacerbaverunt Deum excelsum et testimonia eius non custodierunt | — |
| 57 | et averterunt se et non servaverunt pactum quemadmodum patres eorum conversi sunt in arcum pravum | — |
| 58 | et in ira concitaverunt eum in collibus suis et in sculptilibus suis ad aemulationem eum provocaverunt | — |
| 59 | audivit Deus et sprevit et ad nihilum redegit valde Israhel | — |
| 60 | et reppulit tabernaculum Selo tabernaculum suum ubi habitavit in hominibus | — |
| 61 | et tradidit in captivitatem virtutem eorum et pulchritudinem eorum in manus inimici | — |
| 62 | et conclusit in gladio populum suum et hereditatem suam sprevit | — |
| 63 | iuvenes eorum comedit ignis et virgines eorum non sunt lamentatae | — |
| 64 | sacerdotes eorum in gladio ceciderunt et viduae eorum non plorabuntur | — |
| 65 | et excitatus est tamquam dormiens Dominus tamquam potens crapulatus a vino | — |
| 66 | et percussit inimicos suos in posteriora obprobrium sempiternum dedit illis | — |
| 67 | et reppulit tabernaculum Ioseph et tribum Effrem non elegit | — |
| 68 | et elegit tribum Iuda montem Sion quem dilexit | — |
| 69 | et aedificavit sicut unicornium sanctificium suum in terra quam fundavit in saecula | — |
| 70 | et elegit David servum suum et sustulit eum de gregibus ovium de post fetantes accepit eum | — |
| 71 | pascere Iacob servum suum et Israhel hereditatem suam | — |
| 72 | et pavit eos in innocentia cordis sui et in intellectibus manuum suarum deduxit eos | — |
- 📚 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗
King James Version — getbible.net(CrossWire SWORD 모듈)에서 가져옴 · 라이선스: GPL