시편 77편 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007)
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 72절
- 1 Adtendite populus meus legem meaminclinate aurem vestram in verba oris mei
- 2 aperiam in parabola os meum eloquar propositiones ab initio
- 3 quanta audivimus et cognovimus ea et patres nostri narraverunt nobis
- 4 non sunt occultata a filiis eorum in generationem alteram narrantes laudes Domini et virtutes eius et mirabilia eius quae fecit
- 5 et suscitavit testimonium in Iacob et legem posuit in Israhel quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis
- 6 ut cognoscat generatio altera filii qui nascentur et exsurgent et narrabunt filiis suis
- 7 ut ponant in Deo spem suam et non obliviscantur opera Dei et mandata eius exquirant
- 8 ne fiant sicut patres eorum generatio prava et exasperans generatio quae non direxit cor suum et non est creditus cum Deo spiritus eius
- 9 filii Effrem intendentes et mittentes arcus conversi sunt in die belli
- 10 non custodierunt testamentum Dei et in lege eius noluerunt ambulare
- 11 et obliti sunt benefactorum eius et mirabilium eius quae ostendit eis
- 12 coram patribus eorum quae fecit mirabilia in terra Aegypti in campo Taneos
- 13 interrupit mare et perduxit eos statuit aquas quasi utrem
- 14 et deduxit eos in nube diei et tota nocte in inluminatione ignis
- 15 interrupit petram in heremo et adaquavit eos velut in abysso multa
- 16 et eduxit aquam de petra et deduxit tamquam flumina aquas
- 17 et adposuerunt adhuc peccare ei in ira excitaverunt Excelsum in inaquoso
- 18 et temptaverunt Deum in cordibus suis ut peterent escas animabus suis
- 19 et male locuti sunt de Deo dixerunt numquid poterit Deus parare mensam in deserto
- 20 quoniam percussit petram et fluxerunt aquae et torrentes inundaverunt numquid et panem potest dare aut parare mensam populo suo
- 21 ideo audivit Dominus et distulit et ignis accensus est in Iacob et ira ascendit in Israhel
- 22 quia non crediderunt in Deo nec speraverunt in salutare eius
- 23 et mandavit nubibus desuper et ianuas caeli aperuit
- 24 et pluit illis manna ad manducandum et panem caeli dedit eis
- 25 panem angelorum manducavit homo cibaria misit eis in abundantiam
- 26 transtulit austrum de caelo et induxit in virtute sua africum
- 27 et pluit super eos sicut pulverem carnes et sicut harenam maris volatilia pinnata
- 28 et ceciderunt in medio castrorum eorum circa tabernacula eorum
- 29 et manducaverunt et saturati sunt nimis et desiderium eorum adtulit eis
- 30 non sunt fraudati a desiderio suo adhuc escae eorum erant in ore ipsorum
- 31 et ira Dei ascendit in eos et occidit pingues eorum et electos Israhel inpedivit
- 32 in omnibus his peccaverunt adhuc et non crediderunt mirabilibus eius
- 33 et defecerunt in vanitate dies eorum et anni eorum cum festinatione
- 34 cum occideret eos quaerebant eum et revertebantur et diluculo veniebant ad Deum
- 35 et rememorati sunt quia Deus adiutor est eorum et Deus excelsus redemptor eorum est
- 36 et dilexerunt eum in ore suo et lingua sua mentiti sunt ei
- 37 cor autem ipsorum non erat rectum cum eo nec fideles habiti sunt in testamento eius
- 38 ipse autem est misericors et propitius fiet peccatis eorum et non perdet eos et abundabit ut avertat iram suam et non accendet omnem iram suam
- 39 et recordatus est quia caro sunt spiritus vadens et non rediens
- 40 quotiens exacerbaverunt eum in deserto in ira concitaverunt eum in inaquoso
- 41 et conversi sunt et temptaverunt Deum et Sanctum Israhel exacerbaverunt
- 42 non sunt recordati manus eius die qua redemit eos de manu tribulantis
- 43 sicut posuit in Aegypto signa sua et prodigia sua in campo Taneos
- 44 et convertit in sanguine flumina eorum et imbres eorum ne biberent
- 45 misit in eos cynomiam et comedit eos et ranam et disperdit eos
- 46 et dedit erugini fructus eorum et labores eorum lucustae
- 47 et occidit in grandine vineam eorum et moros eorum in pruina
- 48 et tradidit grandini iumenta eorum et possessionem eorum igni
- 49 misit in eos iram indignationis suae indignationem et iram et tribulationem inmissionem per angelos malos
- 50 viam fecit semitae irae suae non pepercit a morte animarum eorum et iumenta eorum in morte conclusit
- 51 et percussit omne primitivum in terra Aegypti primitias laborum eorum in tabernaculis Cham
- 52 et abstulit sicut oves populum suum et perduxit eos tamquam gregem in deserto
- 53 et deduxit eos in spe et non timuerunt et inimicos eorum operuit mare
- 54 et induxit eos in montem sanctificationis suae montem quem adquisivit dextera eius et eiecit a facie eorum gentes et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis
- 55 et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israhel
- 56 et temptaverunt et exacerbaverunt Deum excelsum et testimonia eius non custodierunt
- 57 et averterunt se et non servaverunt pactum quemadmodum patres eorum conversi sunt in arcum pravum
- 58 et in ira concitaverunt eum in collibus suis et in sculptilibus suis ad aemulationem eum provocaverunt
- 59 audivit Deus et sprevit et ad nihilum redegit valde Israhel
- 60 et reppulit tabernaculum Selo tabernaculum suum ubi habitavit in hominibus
- 61 et tradidit in captivitatem virtutem eorum et pulchritudinem eorum in manus inimici
- 62 et conclusit in gladio populum suum et hereditatem suam sprevit
- 63 iuvenes eorum comedit ignis et virgines eorum non sunt lamentatae
- 64 sacerdotes eorum in gladio ceciderunt et viduae eorum non plorabuntur
- 65 et excitatus est tamquam dormiens Dominus tamquam potens crapulatus a vino
- 66 et percussit inimicos suos in posteriora obprobrium sempiternum dedit illis
- 67 et reppulit tabernaculum Ioseph et tribum Effrem non elegit
- 68 et elegit tribum Iuda montem Sion quem dilexit
- 69 et aedificavit sicut unicornium sanctificium suum in terra quam fundavit in saecula
- 70 et elegit David servum suum et sustulit eum de gregibus ovium de post fetantes accepit eum
- 71 pascere Iacob servum suum et Israhel hereditatem suam
- 72 et pavit eos in innocentia cordis sui et in intellectibus manuum suarum deduxit eos
- 📚 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗