시편 55편 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007)
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 12절
- 2 Miserere mei Deus quoniam conculcavit me homo tota die inpugnans tribulavit me
- 3 conculcaverunt me inimici mei tota die quoniam multi bellantes adversum me
- 4 ab altitudine diei timebo ego vero in te sperabo
- 5 in Deo laudabo sermones meos in Deo speravi non timebo quid faciat mihi caro
- 6 tota die verba mea execrabantur adversum me omnia consilia eorum in malum
- 7 inhabitabunt et abscondent ipsi calcaneum meum observabunt sicut sustinuerunt animam meam
- 8 pro nihilo salvos facies illos in ira populos confringes Deus
- 9 vitam meam adnuntiavi tibi posuisti lacrimas meas in conspectu tuo sicut et in promissione tua
- 10 tunc convertentur inimici mei retrorsum in quacumque die invocavero te ecce cognovi quoniam Deus meus es
- 11 in Deo laudabo verbum in Domino laudabo sermonem in Deo speravi non timebo quid faciat mihi homo
- 12 in me sunt Deus vota ※tua: ÷quae: reddam laudationes tibi
- 13 quoniam eripuisti animam meam de morte et pedes meos de lapsu ut placeam coram Deo in lumine viventium
- 📚 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗