시편 54편 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007)
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 23절
- 2 Exaudi Deus orationem meam et ne despexeris deprecationem meam
- 3 intende mihi et exaudi me contristatus sum in exercitatione mea et conturbatus sum
- 4 a voce inimici et a tribulatione peccatoris quoniam declinaverunt in me iniquitatem et in ira molesti erant mihi
- 5 cor meum conturbatum est in me et formido mortis cecidit super me
- 6 timor et tremor venit super me et contexit me tenebra
- 7 et dixi quis dabit mihi pinnas sicut columbae et volabo et requiescam
- 8 ecce elongavi fugiens et mansi in solitudine diapsalma
- 9 expectabam eum qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus et a tempestate
- 10 praecipita Domine divide linguas eorum quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate
- 11 die et nocte circumdabit eam super muros eius et iniquitas et labor in medio eius
- 12 et iniustitia et non defecit de plateis eius usura et dolus
- 13 quoniam si inimicus maledixisset mihi sustinuissem utique et si is qui oderat me super me magna locutus fuisset abscondissem me forsitan ab eo
- 14 tu vero homo unianimis dux meus et notus meus
- 15 qui simul mecum dulces capiebas cibos in domo Dei ambulavimus cum consensu
- 16 veniat mors super illos et descendant in infernum viventes quoniam nequitiae in habitaculis eorum in medio eorum
- 17 ego ÷autem: ad Deum clamavi et Dominus salvabit me
- 18 vespere et mane et meridie narrabo et adnuntiabo et exaudiet vocem meam
- 19 redimet in pace animam meam ab his qui adpropinquant mihi quoniam inter multos erant mecum
- 20 exaudiet Deus et humiliabit illos qui est ante saecula diapsalma non enim est illis commutatio et non timuerunt Deum
- 21 extendit manum suam in retribuendo contaminaverunt testamentum eius
- 22 divisi sunt ab ira vultus eius et adpropinquavit cor illius molliti sunt sermones eius super oleum et ipsi sunt iacula
- 23 iacta super Dominum curam tuam et ipse te enutriet non dabit in aeternum fluctuationem iusto
- 24 tu vero Deus deduces eos in puteum interitus viri sanguinum et doli non dimidiabunt dies suos ego autem sperabo in te Domine
- 📚 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗