시편 49편 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007)
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 23절
- 1 Deus deorum Dominus locutus est et vocavit terrama solis ortu usque ad occasum
- 2 ex Sion species decoris eius
- 3 Deus manifeste veniet Deus noster et non silebit ignis in conspectu eius exardescet et in circuitu eius tempestas valida
- 4 advocabit caelum desursum et terram discernere populum suum
- 5 congregate illi sanctos eius qui ordinant testamentum eius super sacrificia
- 6 et adnuntiabunt caeli iustitiam eius quoniam Deus iudex est diapsalma
- 7 audi populus meus et loquar tibi Israhel et testificabor tibi Deus Deus tuus ego sum
- 8 non in sacrificiis tuis arguam te holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper
- 9 non accipiam de domo tua vitulos neque de gregibus tuis hircos
- 10 quoniam meae sunt omnes ferae silvarum iumenta in montibus et boves
- 11 cognovi omnia volatilia caeli et pulchritudo agri mecum est
- 12 si esuriero non dicam tibi meus est enim orbis terrae et plenitudo eius
- 13 numquid manducabo carnes taurorum aut sanguinem hircorum potabo
- 14 immola Deo sacrificium laudis et redde Altissimo vota tua
- 15 et invoca me in die tribulationis et eruam te et honorificabis me diapsalma
- 16 peccatori autem dixit Deus quare tu enarras iustitias meas et adsumis testamentum meum per os tuum
- 17 tu vero odisti disciplinam et proiecisti sermones meos retrorsum
- 18 si videbas furem currebas cum eo et cum adulteris portionem tuam ponebas
- 19 os tuum abundavit malitia et lingua tua concinnabat dolos
- 20 sedens adversus fratrem tuum loquebaris et adversus filium matris tuae ponebas scandalum
- 21 haec fecisti et tacui existimasti inique quod ero tui similis arguam te et statuam contra faciem tuam
- 22 intellegite nunc haec qui obliviscimini Deum nequando rapiat et non sit qui eripiat
- 23 sacrificium laudis honorificabit me et illic iter quod ostendam illi salutare Dei
- 📚 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗