로그인

시편 47편 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007)

Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 14절

  1. 2 Magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri in monte sancto eius
  2. 3 fundatur exultatione universae terrae montes Sion latera aquilonis civitas regis magni
  3. 4 Deus in domibus eius cognoscitur cum suscipiet eam
  4. 5 quoniam ecce reges congregati sunt convenerunt in unum
  5. 6 ipsi videntes sic admirati sunt conturbati sunt commoti sunt
  6. 7 tremor adprehendit eos ibi dolores ut parturientis
  7. 8 in spiritu vehementi conteres naves Tharsis
  8. 9 sicut audivimus sic vidimus in civitate Domini virtutum in civitate Dei nostri Deus fundavit eam in aeternum diapsalma
  9. 10 suscepimus Deus misericordiam tuam in medio templi tui
  10. 11 secundum nomen tuum Deus sic et laus tua in fines terrae iustitia plena est dextera tua
  11. 12 laetetur mons Sion exultent filiae Iudaeae propter iudicia tua ÷Domine:
  12. 13 circumdate Sion et conplectimini eam narrate in turribus eius
  13. 14 ponite corda vestra in virtute eius et distribuite domus eius ut enarretis in progeniem alteram
  14. 15 quoniam hic est Deus Deus noster in aeternum et in saeculum saeculi ipse reget nos in saecula

Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗