시편 43편 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007)
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 25절
- 2 Deus auribus nostris audivimus patres nostri adnuntiaverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum in diebus antiquis
- 3 manus tua gentes disperdit et plantasti eos adflixisti populos et expulisti eos
- 4 nec enim in gladio suo possederunt terram et brachium eorum non salvavit eos sed dextera tua et brachium tuum et inluminatio faciei tuae quoniam conplacuisti in eis
- 5 tu es ipse rex meus et Deus meus qui mandas salutes Iacob
- 6 in te inimicos nostros ventilabimus cornu et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis
- 7 non enim in arcu meo sperabo et gladius meus non salvabit me
- 8 salvasti enim nos de adfligentibus nos et odientes nos confudisti
- 9 in Deo laudabimur tota die et in nomine tuo confitebimur in saeculum diapsalma
- 10 nunc autem reppulisti et confudisti nos et non egredieris in virtutibus nostris
- 11 avertisti nos retrorsum post inimicos nostros et qui oderunt nos diripiebant sibi
- 12 dedisti nos tamquam oves escarum et in gentibus dispersisti nos
- 13 vendidisti populum tuum sine pretio et non fuit multitudo in commutationibus nostris
- 14 posuisti nos obprobrium vicinis nostris subsannationem et derisum his qui in circuitu nostro
- 15 posuisti nos in similitudinem gentibus commotionem capitis in populis
- 16 tota die verecundia mea contra me est et confusio faciei meae cooperuit me
- 17 a voce exprobrantis et obloquentis a facie inimici et persequentis
- 18 haec omnia venerunt super nos nec obliti sumus te et inique non egimus in testamento tuo
- 19 et non recessit retrorsum cor nostrum et declinasti semitas nostras a via tua
- 20 quoniam humiliasti nos in loco adflictionis et cooperuit nos umbra mortis
- 21 si obliti sumus nomen Dei nostri et ÷si: expandimus manus nostras ad deum alienum
- 22 nonne Deus requiret ista ipse enim novit abscondita cordis quoniam propter te mortificamur omni die aestimati sumus sicut oves occisionis
- 23 exsurge quare dormis Domine exsurge ÷et: ne repellas in finem
- 24 quare faciem tuam avertis oblivisceris inopiae nostrae et tribulationis nostrae
- 25 quoniam humiliata est in pulvere anima nostra conglutinatus est in terra venter noster
- 26 exsurge adiuva nos et redime nos propter nomen tuum
- 📚 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗