시편 36편 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007)
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 40절
- 1 Noli aemulari in malignantibusneque zelaveris facientes iniquitatem
- 2 quoniam tamquam faenum velociter arescent et quemadmodum holera herbarum cito decident
- 3 spera in Domino et fac bonitatem et inhabita terram et pasceris in divitiis eius
- 4 delectare in Domino et dabit tibi petitiones cordis tui
- 5 revela Domino viam tuam et spera in eum et ipse faciet
- 6 et educet quasi lumen iustitiam tuam et iudicium tuum tamquam meridiem
- 7 subditus esto Domino et ora eum noli aemulari in eo qui prosperatur in via sua in homine faciente iniustitias
- 8 desine ab ira et derelinque furorem noli aemulari ut maligneris
- 9 quoniam qui malignantur exterminabuntur sustinentes autem Dominum ipsi hereditabunt terram
- 10 et adhuc pusillum et non erit peccator et quaeres locum eius et non invenies
- 11 mansueti autem hereditabunt terram et delectabuntur in multitudine pacis
- 12 observabit peccator iustum et stridebit super eum dentibus suis
- 13 Dominus autem inridebit eum quia prospicit quoniam veniet dies eius
- 14 gladium evaginaverunt peccatores intenderunt arcum suum ut decipiant pauperem et inopem ut trucident rectos corde
- 15 gladius eorum intret in corda ipsorum et arcus ipsorum confringatur
- 16 melius est modicum iusto super divitias peccatorum multas
- 17 quoniam brachia peccatorum conterentur confirmat autem iustos Dominus
- 18 novit Dominus dies inmaculatorum et hereditas eorum in aeternum erit
- 19 non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur
- 20 quia peccatores peribunt inimici vero Domini mox honorificati fuerint et exaltati deficientes quemadmodum fumus defecerunt
- 21 mutuabitur peccator et non solvet iustus autem miseretur et tribuet
- 22 quia benedicentes ei hereditabunt terram maledicentes autem ei disperibunt
- 23 apud Dominum gressus hominis dirigentur et viam eius volet
- 24 cum ceciderit non conlidetur quia Dominus subponit manum suam
- 25 iunior fui et senui et non vidi iustum derelictum nec semen eius quaerens panes
- 26 tota die miseretur et commodat et semen illius in benedictione erit
- 27 declina a malo et fac bonum et inhabita in saeculum saeculi
- 28 quia Dominus amat iudicium et non derelinquet sanctos suos in aeternum conservabuntur iniusti punientur et semen impiorum peribit
- 29 iusti autem hereditabunt terram et inhabitabunt in saeculum ÷saeculi: super eam
- 30 os iusti meditabitur sapientiam et lingua eius loquetur iudicium
- 31 lex Dei eius in corde ipsius et non subplantabuntur gressus eius
- 32 considerat peccator iustum et quaerit mortificare eum
- 33 Dominus autem non derelinquet eum in manus eius nec damnabit eum cum iudicabitur illi
- 34 expecta Dominum et custodi viam eius et exaltabit te ut hereditate capias terram cum perierint peccatores videbis
- 35 vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani
- 36 et transivi et ecce non erat et quaesivi eum et non est inventus locus eius
- 37 custodi innocentiam et vide aequitatem quoniam sunt reliquiae homini pacifico
- 38 iniusti autem disperibunt simul reliquiae impiorum peribunt
- 39 salus autem iustorum a Domino et protector eorum in tempore tribulationis
- 40 et adiuvabit eos Dominus et liberabit eos et eruet eos a peccatoribus et salvabit eos quia speraverunt in eo
- 📚 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗