시편 35편 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007)
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 12절
- 2 Dixit iniustus ut delinquat in semet ipso non est timor Dei ante oculos eius
- 3 quoniam dolose egit in conspectu eius ut inveniatur iniquitas eius ad odium
- 4 verba oris eius iniquitas et dolus noluit intellegere ut bene ageret
- 5 iniquitatem meditatus est in cubili suo adstitit omni viae non bonae malitiam autem non odivit
- 6 Domine in caelo misericordia tua et veritas tua usque ad nubes
- 7 iustitia tua sicut montes Dei iudicia tua abyssus multa homines et iumenta salvabis Domine
- 8 quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam Deus filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt
- 9 inebriabuntur ab ubertate domus tuae et torrente voluntatis tuae potabis eos
- 10 quoniam apud te fons vitae in lumine tuo videbimus lumen
- 11 praetende misericordiam tuam scientibus te et iustitiam tuam his qui recto sunt corde
- 12 non veniat mihi pes superbiae et manus peccatoris non moveat me
- 13 ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem expulsi sunt nec potuerunt stare
- 📚 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗