로그인

시편 32편 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007)

Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 22절

  1. 1 Exultate iusti in Domino rectos decet laudatio
  2. 2 confitemini Domino in cithara in psalterio decem cordarum psallite illi
  3. 3 cantate ei canticum novum bene psallite in vociferatione
  4. 4 quia rectum est verbum Domini et omnia opera eius in fide
  5. 5 diligit misericordiam et iudicium misericordia Domini plena est terra
  6. 6 verbo Domini caeli firmati sunt et spiritu oris eius omnis virtus eorum
  7. 7 congregans sicut in utre aquas maris ponens in thesauris abyssos
  8. 8 timeat Dominum omnis terra ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem
  9. 9 quoniam ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt
  10. 10 Dominus dissipat consilia gentium reprobat autem cogitationes populorum ÷et reprobat consilia principum:
  11. 11 consilium autem Domini in aeternum manet cogitationes cordis eius in generatione et generationem
  12. 12 beata gens cuius est Dominus Deus eius populus quem elegit in hereditatem sibi
  13. 13 de caelo respexit Dominus vidit omnes filios hominum
  14. 14 de praeparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram
  15. 15 qui finxit singillatim corda eorum qui intellegit omnia opera illorum
  16. 16 non salvatur rex per multam virtutem et gigans non salvabitur in multitudine virtutis suae
  17. 17 fallax equus ad salutem in abundantia autem virtutis suae non salvabitur
  18. 18 ecce oculi Domini super metuentes eum qui sperant super misericordia eius
  19. 19 ut eruat a morte animas eorum et alat eos in fame
  20. 20 anima nostra sustinet Dominum quoniam adiutor et protector noster est
  21. 21 quia in eo laetabitur cor nostrum et in nomine sancto eius speravimus
  22. 22 fiat misericordia tua Domine super nos quemadmodum speravimus in te

Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗