로그인

시편 31편 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007)

Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 11절

  1. 1 Beati quorum remissae sunt iniquitateset quorum tecta sunt peccata
  2. 2 beatus vir cui non inputabit Dominus peccatum nec est in spiritu eius dolus
  3. 3 quoniam tacui inveteraverunt ossa mea dum clamarem tota die
  4. 4 quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua conversus sum in aerumna ※mea: dum configitur ÷mihi: spina diapsalma
  5. 5 delictum meum cognitum ※tibi: feci et iniustitiam meam non abscondi dixi confitebor adversus me iniustitiam meam Domino et tu remisisti impietatem peccati mei diapsalma
  6. 6 pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore oportuno verumtamen in diluvio aquarum multarum ad eum non adproximabunt
  7. 7 tu es refugium meum a tribulatione quae circumdedit me exultatio mea erue me a circumdantibus me diapsalma
  8. 8 intellectum tibi dabo et instruam te in via hac qua gradieris firmabo super te oculos meos
  9. 9 nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellectus in camo et freno maxillas eorum constringe qui non adproximant ad te
  10. 10 multa flagella peccatoris sperantem autem in Domino misericordia circumdabit
  11. 11 laetamini in Domino et exultate iusti et gloriamini omnes recti corde

Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗