시편 29편 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007)
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 12절
- 2 Exaltabo te Domine quoniam suscepisti me nec delectasti inimicos meos super me
- 3 Domine Deus meus clamavi ad te et sanasti me
- 4 Domine eduxisti ab inferno animam meam salvasti me a descendentibus in lacum
- 5 psallite Domino sancti eius et confitemini memoriae sanctitatis eius
- 6 quoniam ira in indignatione eius et vita in voluntate eius ad vesperum demorabitur fletus et ad matutinum laetitia
- 7 ego autem dixi in abundantia mea non movebor in aeternum
- 8 Domine in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem avertisti faciem tuam et factus sum conturbatus
- 9 ad te Domine clamabo et ad Deum meum deprecabor
- 10 quae utilitas in sanguine meo dum descendo in corruptionem numquid confitebitur tibi pulvis aut adnuntiabit veritatem tuam
- 11 audivit Dominus et misertus est mei Dominus factus est adiutor meus
- 12 convertisti planctum meum in gaudium mihi conscidisti saccum meum et circumdedisti me laetitia
- 13 ut cantet tibi gloria mea et non conpungar Domine Deus meus in aeternum confitebor tibi
- 📚 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗