시편 141편 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007)
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 7절
- 2 Voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum deprecatus sum
- 3 effundo in conspectu eius deprecationem meam tribulationem meam ante ipsum pronuntio
- 4 in deficiendo ex me spiritum meum et tu cognovisti semitas meas in via hac qua ambulabam absconderunt laqueum mihi
- 5 considerabam ad dexteram et videbam et non erat qui cognosceret me periit fuga a me et non est qui requirit animam meam
- 6 clamavi ad te Domine dixi tu es spes mea portio mea in terra viventium
- 7 intende ad deprecationem meam quia humiliatus sum nimis libera me a persequentibus me quia confortati sunt super me
- 8 educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo me expectant iusti donec retribuas mihi
- 📚 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗