시편 140편 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007)
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 10절
- 1 Domine clamavi ad te exaudi meintende voci meae cum clamavero ad te
- 2 dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum
- 3 pone Domine custodiam ori meo et ostium circumstantiae labiis meis
- 4 non declines cor meum in verba malitiae ad excusandas excusationes in peccatis cum hominibus operantibus iniquitatem et non communicabo cum electis eorum
- 5 corripiet me iustus in misericordia et increpabit me oleum ÷autem: peccatoris non inpinguet caput meum quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum
- 6 absorti sunt iuncti petrae iudices eorum audient verba mea quoniam potuerunt
- 7 sicut crassitudo terrae erupta est super terram dissipata sunt ossa nostra secus infernum
- 8 quia ad te Domine Domine oculi mei in te speravi non auferas animam meam
- 9 custodi me a laqueo quem statuerunt mihi et ab scandalis operantium iniquitatem
- 10 cadent in retiaculo eius peccatores singulariter sum ego donec transeam
- 📚 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗